CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2712     View  [Back]
Charta qua Otto, comes Matisconensis, reddit monasterio Cluniacensi Aniscum villam et dat insuper villam Asnerias.
Recordationis scriptum quod ad perennem memoriam, tam presentium quam futurorum, fieri precepit gloriosę indolis domnus Otto, comes Maticensis, scilicet qualiter monachi Cluniacenses sub eodem et per eundem benignum principem recuperaverunt Aniscum villam, cum piscariis et ceteris suis appenditiis, necnon servis et ancillis eorumque alodis. In nomine summę et individuę Trinitatis. Notum esse volumus cunctis, tam presentibus quam futuris, quod ego Otto, comes Maticensis, mente revolvens, animoque pertractans qualem fundatores ęcclesiarum et aucmentatores rerum illarum gratiam apud Deum optineant, qualemque pervasores et defraudatores pęnam incurrant, in primis gratia Christi amoris et dilectionis, sanctique Petri, summi apostolorum principis, pro peccatorum quoque meorum abolitione, animę etiam meę et patris mei Guidonis, necnon avi mei Ottonis cognomento Wilelmi, et uxoris meę et filii mei Gaufredi, omniumque parentum et fidelium meorum remedio, necnon pro presenti nostra pace et quieta salute, ac pro statu reipuplicę nostrę, dono vel potius reddo Deo et Sancto Petro, ad locum Cluniacum, quandam villam Aniscum a priscis vocitatam, in vicino Araris fluminis sitam, quę ex hereditate Sancti Vincentii ad jus comitatus olim ab antiquis delegata obvenit, sicuti jam ante comes Leotaldus, atavus meus, per testamentum pręcepti Ludovici regis prelibato principi apostolorum monachisque denominatum locum incolentibus, cum omnibus apenditiis suis, scilicet piscariis, vivariis, fractis fossis, aquis majoribus, rivis minoribus, pratis, silvis, terris cultis et incultis, pascuis, exitibus et regressibus, quesitum et inquirendum. Dono etiam his contiguam villam Asnerias nuncupatam, cum servis et ancillis morantibus in ipsis villis et cum eorum alodis. Dono quoque servos in villa Davagiaco habitantes, Vulfradum scilicet et fratrem ejus Rotbertum, filiosque et filias et hereditates illorum. Et ut firmum et stabile permaneat, per cuncta succedentia tempora, manu propria firmavi testibusque roborandam tradidi. S. Ottonis comitis. S. Elisabeth, uxoris ejus. S. Wigonis vicecomitis. S. Narduini. S. Ailaldi. Actum apud Matisconum puplice, regnante Rotberto rege cum filio Hugone.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung