CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2719     View  [Back]
Notitia werpitionis quarumdam rerum quas olim loco Cluniacensi concesserat Raculfus in villis Colongetas, Airodio, etc., a Teuza filiisque ejus factæ.
In nomine Salvatoris. [Noticia] vuerpitionis apud Matiscensem urbem actę, anno millesimo nonodecimo Dominicę incarnationis, die septimo decimo mensis octobris, in conspectu dunni Ottonis, supradictę urbis preclari comitis, Gausleni quoque ejusdem civitatis summi presulis, necnon levitę ipsius ęcclesię Rannulfi, ubi cum istis adfuerunt etiam viri nobiles plurimi. Adiit namque ipsorum presentiam strenu[u]s vir Hunbertus, prepositus Cluniensis, cum venerabilibus prefati cenobii quibusdam monachis, Viviano scilicet atque Warnerio, Hugone atque alio Warnerio, Heynrico etiam istius avunculo, suas eis, suorumque narrans injurias humiliter quas injuste patiebantur a quadam muliere, nomine Teuza, filiisque ejus Warulfo, Walterio, de quibusdam terris quas olim loco Cluniacensi concederat Raculfus, et quas Warulfus, predictę mulieris pater, loco prestarie hactenus possederat ex Sancti Petri rationibus. Qui agnoscentes quod non recte contra manachos hanc exhigerent querelam, werpiverunt omnia subter collecta adversum eos in supradictorum hominum presentia. Nec solum verpiverunt, verum etiam si aliquid ex hoc ad illorum rectitudinem pertinebat, Cluniensi cenobio gratantissime dederunt. Est autem in primis ex parte Raculfi quicquid ipse Raculfus habere visus est in villa quam vocant Colongetas, et in villa Airodio, in loco qui dicitur Roca, et in Lescheriis, et in Busceriis, et in Bussiaco, et in Pontiaco et in Boiaco mansi duo, cum omnibus quę in predictis villis unquam habuit, et in Bassiaco mansus unus, et quicquid ibi habuit, et in Cassinico quicquid ibi habuit, et omnia quę sepedictus Raculfus, ubi ubi Cluniensi loco per testamentum delegavit. Querelam vero quam in Ipgiaco habebant, non solum dimiserunt, sed et omnia quę in eadem villa habere videbantur, campos scilicet et vineas, prata et silvas, servos omnes et ancillas, et utriusque sexus mancipia, alodum quoque totum cum ipsis omnium servorum de eadem villa, et terram quam ipsi servi adquisierunt totam jam dicto monasterio tradiderunt die illa. Hec igitur omnia prefata, sicut diximus, dimiserunt adversus Cluniacense cenobium, cum omnibus ad eadem pertinentibus, cum servis et ancillis, cum campis et vineis, cum pratis et silvis, ut teneant et possideant, et quicquid voluerint inde faciant habitatores memorati loci, absque ullius contradictione hominis. Si quis autem hęc repetere voluerit, sit, donec resipiscat, vinculo dampnatus anathematis. Ut vero firmior haberetur, manibus propriis firmaverunt testibusque roborandam tradiderunt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung