CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2720     View  [Back]
Charta qua Robertus, frater Bernardi, et Aremburgis, uxor ejusdem Bernardi, etc., dant monasterio Cluniacensi, pro anima ipsius, quasdam res in villa Dumbinas.
Divina pietate largitum est homini, [ut] ex his quę possidet transitoriis, sine fine mansura valeat mercari. Quapropter noverint cuncti, tam presentes quam futuri, quod ego Rodbertus, frater Bernardi, et uxor ejus Aremburgis, et Ansedeus, filiique Bernardi, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro ac Paulo, ad locum cui vocabulum est Cluniacum, in quo loco domnus Odilo abbas præesse videtur, aliquid de rebus nostris quæ sunt site in pago Maticensi, in villa Dumbinas, hoc est curtilum et omnia quę in ipsa villa tenuit Bernardus, totum ad integrum donamus ad jam dictum locum: hoc est vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquarumve decursibus, regressibus, et exitibus usque ad inquirendum, pro remedio animę ejus, videlicet Bernardi sepedicti, ut omnia teneant et possideant absque ullius contradictione hominis. Donamus etiam unum servum, nomine Girbaldum, ut sit in ministerio eorum. Donamus quoque illis omnes querelas quas contra ipsos habebat in illa villa. Si quis autem, quod minime fieri credimus, hujus donationis contradictor extiterit, non valeat vindicare quod repetit, sed sit dampnatus perpetui vinculo anathematis, quandiu [in] hac sevicia permanserit, nisi ad emendationem venerit; et ut firmior habeatur, manibus propriis firmavimus, testibusque roborandam tradimus. S. Rodberti. S. Ansedei. S. Arenburgis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Vuilelmi. S. Girbaldi. S. Eldrici. S. Umberti. S. Duranni. S. Constabuli. S. Tetbranni. S. Guldrici. S. Johannis. S. Jotcelini. Actum publice Cluniaco, [regnante] Rodberto rege anno tricesimo tercio, ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi [millesimo] nono decimo. Richardus levita scripsit, sexto idus novembris.
(Au dos:) Carta Bernardi, quam Rodbertus frater ejus et uxor ejus Arenburgis fecerunt de villa Dumbinas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung