CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2721     View  [Back]
Charta qua Leodbaldus, Matisconensis episcopus, concessit in precaria monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Sulpicii de Laisiaco.
Omnibus Matiscensis ecclesię filiis presentibus scilicet atque futuris liquido pandatur, quia cum esset domnus Leodbaldus venerabilis antistes apud Matisconum, secus basilicam incliti martyris Christi Vincentii, adsidens in synodali collegio ad divina precepta more precedentium patrum exequenda, adgressus est genua pietatis ejus quidam vir illustris domnus Odilo abbas, cum reliquis fratribus, qui ad regendum habere videtur ecclesiam Sancti Petri Cluniacensis monasterii, deprecans concedi suę ecclesię quandam ecclesiam conjacentem in pago Matisconensi, sitam in villa Laisiaco, et in honore beati Sulpicii dicatam, ut omni tempore habere potuissent, tam predictus domnus Odilo abbas, quam reliqui fratres. Quapropter domnus Leodbaldus pretaxatus presul, fulcitus consilio canonicorum suorum, concessit illis quod humiliter petebant, videlicet prescriptam ecclesiam, cum rebus et decimis et omnibus inibi pertinentibus, ut omni tempore teneant et possideant sine ullius contradictione, salvo servicio synodali, scilicet paratis et eulogiis; et ne ab aliquo umquam molestiam inde paterentur, predictus pontifex hanc precariam eis fieri jussit, quam propriis manibus roboravit, et residencium digitis solidandam porrexit. Testes: Vualterius prepositus, Adalardus, Aldo, Rannulfus, Otgerius, Rodulfus, Adalgisus, Durannus, Gauzserannus, Ailoldus. Datum IIII idus novembris, anno incarnationis M. XVIIII, regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung