CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2722     View  [Back]
Charta qua Hugo, Autissiodorensium episcopus, dat monasterio Cluniacensi medietatem curtis Givriaci.
Cunctis in fidei integritate permanentibus notum omnibus, quod ego Hugo, episcopus Autisiodorensium, ob creatoris amorem omnium, seu pro remedio patris mei Lanberti matrisque meę Adheleydis animarum, omnium quoque salute fonte babtismatis renatorum, trado Deo omnium creatori bonorum, sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, Cluniensique cœnobio, cui preest domnus Odilo abbas, cujusdam medie[t]atem curtis vocatę Givriacum, in Divionensium sitę finibus, quam prefata genitrix mea supradicto delegavit loco. Non solum igitur predictam medietatem, verum etiam alterius donationem medietatis laudo et corroboro, quam olim soror mea Maheldis et sponsus ejus Gauzfredus prelibato fecerunt cœnobio; ut habitatores monasterii ambas partes teneant, inquietante nullo, cum omnibus quę jam dicta mater mea habere visa est vel aliquis per eam in eodem loco, cum consuetudinibus et placitis, cum utriusque sexus mancipiis, campis, vineis, pratis, silvis, aquis, cum introituum et exituum viis, cum omni integritate. Omnes quidem particeps fieri opto nimium, sed precipue Girardum, qui maximam partem habebat ex me in benefitium. Hujus ego rei gratiam accipio a predicto patre domno Odelone et a fratribus, auri quinque libras habens quoddam turibulum. Testes: Hugo presul, Otto comes, Gauzlenus episcopus, Ugo vicomes, Walterius et frater ejus Lanbertus, Roclenus prepositus, Landricus, Warulfus, Ademarus, Acelinus abbas. Adraldus scripsit anno M. XVIIII Dominicę incarnationis, regnante Rotberto rege anno XXXII uncionis suę. Testes: Girardus Fonevensis, Tetbaldus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung