CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2723     View  [Back]
«Quædam consuetudines quas constituit sanctus Odilo [abbas Cluniacensis], in Givriaco.»
Tempore vindemię unusquisque mansus solvit modium vini unum censale pro usu fontanę, quem debet conducere ad cellarium indominicatum. Debent in anno quatuor corvadas, tres ab arandum et quartam ad colligendum, illi scilicet qui boves habent. Qui autem boves non habent, tres corvadas in vinea, et quartam in colligendis messibus. Pro tribus hospiciis quę solvebant Lanberto comiti, constituerunt domnus Ugo episcopus, ipsius Lanberti filius, et domnus Odilo abbas, pro amore domni Lanberti episcopi et canonicorum Lingonicę sedis, ut singulis annis, festivitate Omnium Sanctorum, una quęque mansio solvat eminam Divionensem ex ordeo unam, et in Natale Domini gallinam unam, et panem unum ad partem forestarii, et habeant usuariam consuetudinem in silva quę dicitur Rotunda, et in altera silva quę dicitur Grandis Vallis. De cęteris vero silvis, nihil presumant accipere, nisi tantum carrucam ad operienda semina, et hoc per licentiam forestarii accipiant. Ad placitum generale non venient, nisi sponte venire voluerint. Si quis eis injuriam fecerit aut ipsi alicui, per judicium majoris Sancti Petri justiciam faciant, et accipiant, si reclamatio ante illum venerit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung