CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2724     View  [Back]
Charta qua Raina, uxor quondam Hugonis, dat monasterio Cluniacensi quasdam res servumque in villis Chedis, Verolias, etc.
Providendum nobis est solliciteque considerandum, dum adhuc in hoc corpore sumus et per hanc lucem vitam vacat implere, curandum et agendum est nobis quod in perpetuum nobis expediat. Scriptum est enim: «Querite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est»; et in alio loco Dominus dicit: «Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis», et iterum Scriptura: «Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina resistit peccato». Quapropter ego, in Dei nomine, Raina, dono ad locum cui vocabulum est Cluniacus, qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui dunnus Odilo abba preesse videtur, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matiscensi, in villa Chedis, hoc est unum mansum cum servo qui ibidem degit, nomine Otberto, cum infantibus suis, pro anima senioris mei Hugonis. Terminatur autem de IIbus partibus de ipsa hereditate, de IIIa Sancti Salvatoris, de IIIIta parte terra Sancti Petri. Dono etiam in alio loco, in villa Verolias, unam vineam quę habet has terminationes, de duabus partibus terra Sancti Petri, de tertia aqua currente, de IIIIta terra Adoardi. Ego quoque ipsa Raina dono in alio loco, in villa superius nominata Chedis, unam vineam in locum sepulturę, pro anima Deodatę et pro animę remedio filii sui Hugonis, ac filię suę Adhelendis; et terminatur de una parte terra Sancti Petri, et de alia Sancti Vincentii, et de IIIa Ornadi, et de IIIIta Joceranni. Dono etiam seorsum in villa jam dicta Verolias proprie, pro anima filię meę Adeleydis, unam vineam quę terminatur de duabus partibus terra Constantii, de IIIa via puplica, de IIIIa de ipsa hereditate. Dono quoque unum servum, nomine Durannum cum infantibus suis; et hanc donationem laudat et confirmat Gislardus stabilem permanere propter remedium uxoris suę. Quicumque autem harum donationum contradictor extiterit, sit pars ejus cum Datan et Abiron, et cum eis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis»; participetur in tenebris Herebi cum Juda traditore et cum Zabulo in seculum, amen. S. Rainę, qui fecit et firmare rogavit. S. Gislardi. S. Joceranni. S. Achardi. S. Achini. S. Artaldi, filii ejus. S. Vuiberti. S. Rotberti. S. Achini. S. Odonis. S. Adelę. S. Alexandrę. S. Aidoardi. S. Constantii. S. Itberti clerici. Actum puplice Besorniaco, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M. XXo, epacta XXa IIIa, VI kalendas martii, in die bixesto. Regnante Rotberto rege XXXIo; Richardus levita scripsit, feria Va.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung