CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2725     View  [Back]
Charta qua Imbertus archidiaconus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Salaona et Bargias.
Providendum nobis est solliciteque considerandum, dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus, et per hanc lucis vitam vacat implere, currendum et agendum nobis est quod in perpetuum expediat; quia scriptum est: «Currite dum lumen vitę habetis, ne tenebrę mortis vos compręhendant». Rursus in alio loco Veritas dicit: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis». Quapropter noverint cuncti fideles sanctę Dei ęcclesię, tam presentes quam secuturi, quod ego Imbertus archidiaconus, reminiscens enormitatem peccaminum meorum, dono et concedo ad locum Cluniacum qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, in quo loco domnus Odilo abba preesse videtur, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Hoscherense, videlicet unum mansum in villa Salaona cum omnibus apenditiis suis, id est vineis, campis; et terminat de una parte terra Sancti Petri, et de alia parte terra Moroni et Hugonis, de alia vero parte terra Heldigerii, et de una fronte molendinum. Dono et in villa Bargias mansos duos cum omnibus sibi adjacentiis, et quantum in ipsa villa visus sum habere, excepta Ia vinea quam dedi ad sanctimoniales feminas, quam Richardus tenebat. Unum autem mansum de illis tenet Constantius Bretto, et terminatur de una parte terra Heldigerii, de alio vero latere terra Sancti Leodegarii, et de alia parte terra Lantberti, et de altera parte terra communalis. Mansus etiam alius quem Ada femina plantavit, terminat ex una parte via puplica et ex alia parte terra communalis, de altera vero parte terra Sanctę Marię, et ex alia parte terra Sancti Leodegarii. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono ad jam supradictum locum pro remedio animę meę patrisque mei et matris et omnium parentum meorum, ut det mihi Dominus in presenti prosperitatem, et in futuro seculo vitam ęternam tribuat; et faciant ab hodierno die rectores loci illius quidquid facere voluerint in omnibus, sine ullo contradicente. Si quis autem contra hanc donationem calumpniam inferre presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed sit excommunicatus ab omnipotente Deo, et a liminaribus sanctę Ecclesię alienus; sitque pars ejus cum Dathan et Abiron, quos aperiens terra os suum deglutivit, et vivi descenderunt in infernum, sitque socius Judæ in supliciis inferni, qui Dominum tradidit, et omnibus maledictionibus quę in novo et in veteri Testamento continentur, subjaceat. Et hęc deinceps carta firma et stabilis permaneat, constipulatione subnixa; atque convictus judicaria potestate, auri libras XX persolvat. S. Imberti archidiachoni, qui fieri et firmare rogavit testibusque tradidit corroborandam. S. Gibaldi pueri, nepotis ejus. S. Ledgeri. S. Caalon. S. Richardi. S. Bertini. S. Odonis Rufi. S. Odonis presbiteri. S. Rodulfi. S. Gisleberti. S. Hugonis. S. Walterii. S. Hugonis. S. Arnulfi. S. Anscheri clerici. S. Wilerii. Ego frater Warnerius, sacerdos et monachus, scripsi ac dictavi in mense aprilis, in septima feria, regnante Rotberto rege anno XXIIII, indictione III, epacta XXIII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung