CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2726     View  [Back]
Charta qua notum est rectores Cluniacensis monasterii terram in villa Marchisiaco ad medium plantum Evrardo et uxori ejus Osannæ concessisse.
Notum sit omnibus, qualiter rectores Sancti Petri Cluniensis dederint hominibus cui vocabulum est Evrardo et uxori ejus Osanna nomine, aliquid de terra Sancti Petri ad medium plantum. Residet autem ipsa terra in comitatu Matisconense, in villa Marchisiaco: hoc est una petia de terra. Terminat autem ipsa terra de uno fronte aqua currente, de alio fronte via publica; de uno vero latere terra Sancti Marcelli et de alio terra Aimberti. In tali tenore illis damus, ut a quinto anno habeant ędificatam; post V vero annum, una medietas ad supranominatum locum perveniat. Aliam quoque medietatem quandiu ipsi vixerint teneant et possideant; post quoque discessum eorum, ad Sanctum Petrum perveniant. Facta est karta ista in mense maio, regnante Rotberto rege anno XXIIII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung