CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2727     View  [Back]
Charta qua Arembertus et uxor ejus Eufenia dant monasterio Cluniacensi duos curtilos in villa Vetus Canavis.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Arembertus et uxor mea Eufenia donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniachum, quasdam res sitas in pago Matisconense, in agro Rufiacense, in villa Vetis Canavis: hoc sunt duo curtili cum vineis simul tenentibus; terminat unus curtile a mane via publica, et a sero terra Rothardi. Et in alio loco unum curtilum; terminat a mane terra Sancti Petri, et de alia parte de ipsa hereditate, et in quarto fronte via publica. Donamus etiam in ipsa villa unam petiolam de vinea et unum campum qui terminat a mane et a sero via publica. Has ergo res denominatas donamus ad jam dictum locum, a die presenti, hac totum ad integrum transfundimus, pro remedio animarum nostrarum omniumque parentum nostrorum, ut eis Dominus in suo judicio placatus existat. Si quis autem hanc donationis cartam a me libentissime factam scindere vel calumniare temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis sanctorumque offensam incurrat, nisi ad emendationem venerit; insuper, cogente potestate, auri libras tres persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat. Actum Cluniaco publice. Signum Aremberti et uxoris ejus Eufenia, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rannaldi. S. Drogoni. S. Rodulfi. S. Bernardi. S. Constantii. S. Rainbaldi. S. Odberti. Data in mense novembrio, anno XXV regnante Rodberto rege. Rodbertus rogatus scripsit.
(Au dos:) Carta Aremberti in Vetus Curte.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung