CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2728     View  [Back]
Charta qua Wichardus, consentiente uxore sua Adelaide, dat monasterio Cluniacensi capellam Sanctæ Mariæ de Roca in villa Quinciaco.
Omnipotentis Dei auctoritate sanccitum est atque institutum ac pro comertio eterne vite fidelibus christianis indultum, quod sanctum omnibus jubet Evangelium: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis», et quia corde puro data nostra innumera creditur extinguere peccata; cum ergo quibusque exhibita creditur dantis prodesse anime, tum precipue ipsa que matri largitur ecclesie. Quod ego quidam, Wichardus nomine, christiane religioni inherere cupiens, cum voluntate uxoris ac filiorum, ex parte aliqua operari opto, pro redemptione tam anime mee quam parentum meorum, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, in loco Cluniaco, capellam Sancte Marie in loco qui vocatur vulgo Rocam, in villa Quinciaco, cum decimis de terra que appellatur sub Bunisca, et decimis vinearum ipsorum apostolorum; in circuitu quoque capelle, ex qua parte eis libuerit, tam ad mansiones construendas, quam ad hortum faciendum, quantum voluerint accipiant. Do etiam terram que est de capella usque ad vineas eorum de sinistra parte, ut in perpetuum sibi habeant et absque ulla contradictione possideant. Et ego Wichardus manu propria factionem istam firmo ac roborandam parentibus cunctis et fidelibus trado. S. Adeledis, uxoris ejus. S. Wichardi, filii ejus. Actum Cluniaco publice, incarnati Verbi M. XX anno.
(Au dos:) Vuichardi in Quinciaco, in pago Lugdunense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung