CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2729     View  [Back]
Charta qua Wido clericus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Jangulfi terramque in villis Vallis et Nugeriolas, etc.
Conditoris universorum provisum est clementia, ut contra novitates humanæ fragilitatis exessus salubria divinorum opponentur preceptorum medicamina, unum quorum extat precipuum qui jubetur de terrenis et transitoriis [rebus] celestia et sine fine mansura, ipsa Veri[ta]te famine proprio precipiente ac prestante: «Facite, inquiens, vobis amicos de iniquo Mamona qui vos recipiant in æterna tabernacula.» Quod ego Wido, clericus, non surda cordi aure percipiens, sed enormitatem meorum peccaminum animo revolvens, futuri quoque examinis districtissimum judicium magna cum animaversione perhorrescens, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex rebus ad usus proprios a progenitoribus jure mihi provenientibus, scilicet: ecclesiam Sancti Jangulfi sitam in pago Matisconensi, cum presbiteratu et omnibus ad se pertinentibus, sicut dudum pater meus Sancto Petro delegaverat, et postea dive memorie beatus Maiolus abbas cum ceteris fratribus mihi per testamentum litterarum concesserat; illam tamen terram quam in Vallis villa sive Nugeriolas ab eodem abbate necnon fratribus mihi collatam tenere jam dederunt, cum omni integritate, cum campis, silvis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, farinariis, servis etiam et ancillis utriusque sexus et ætatis. Dono etiam unum mansum in pago Cabillonense situm, cum servo manente in ipso, nomine Costabulo. Beneficium etiam quod de Sancto Petro ad presens teneo, vel inante adquisiero, ita post meum obitum ipsis remitto, ut nullus ex heredibus meis jam amplius requirere possit ex eo. Facio autem hanc donationem pro remedio animæ meæ et patris mei et fratrum, omniumque parentum meorum, atque cunctorum fidelium christianorum, et tali conditione ut quamdiu vixero teneam, et omni anno investiture V solidos persolvam. Post meum vero dicessum, sine ulla contrarietate ad integrum perveniat ad Sanctum Petrum in locum sepulture mee, et ut monachi, si ita necesse fuerit, de loco ubi vitam finiero me Cluniaco deferant. Et ut firmius permaneat, tactu proprie manus confirmo, testibusque ad roborandum ad tangendam prebeo. S. Widonis, qui hanc donationem fecit. S. Odonis. S. Bernardi, nepotis ejus. S. Wacelini. S. Leodbaldi. S. Ugonis. S. Georgini. S. Aimonis. S. Guidonis. S. Gosberti. S. Vuidonis, nepotis ejus. S. Buchardi, archiepiscopi. S. Ugonis, episcopi. S. Geraldi, comitis. S. Archimbaldi. S. Dalmatii. S. Ugonis. Actum Cluniacum publice, regnante Rodberto rege anno XXXoIIIo, et filio ejus Ugone anno IIII. Data per manus Araldi, sacerdotis, ad vicem cancellarii.
(Au dos:) Carta Widonis clerici de ecclesia Sancti Jamgulfi. (Et plus bas:) In festivitate sancti Vincentii firmavit hanc cartam Ugo, comes et episcopus, et nepos ejus, Otto, comes, et alius Ledbald ... S. Landrici. S. Accilini, clerici. S. Beraldi. S. Hismemarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung