CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2730     View  [Back]
Charta qua Siguinus, Atto, etc. dant monasterio Cluniacensi, de rebus et pro anima Gosseranni mansum servumque in villa Curtinales.
In nomine Patris Verbique incarnati ac Spiritu Paracliti, ut ipsa sancta Trinitas in die tremenda succurrat anime Gosseranni, ideo ego Siguinus et fratres mei Atto et Gosmarus, atque sorores nostri, necnon et uxor ejusdem Jodceranni, donamus jam dicto Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo, loco Cluniacho, pro anima ejusdem Jodceranni, aliquid de rebus suis que sunt site in pago Ostudunense, in villa Curtinales: hoc est unum mansum et unum servum, nomine Bernardum; faciantque rectores Cluniensis monasterii de ipsum mansum et de servum ab hodie et deinceps quicquid facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis autem contra han[c] donationem aliquam querelam temptaverit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras IIIIor persolvat; et posthec donatio ista stabilis firmaque permaneat, stibulatione subnixa. Signum Siguinus. S. Atto. S. Gosmarus. S. Peronna, uxor ejusdem Jodceranni. S. Adalaidis. S. Peronna. S. Algerius. S. Ugo. S. Hubertus. S. Artaldi. S. Bernardi. S. Constantinus. S. Agnum. S. Achardi. S. Wichardi. S. Gausfredi. S. Bernardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung