CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2731     View  [Back]
Charta qua Frotmundus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Desiderii ultra fluvium Sagunnam.
Quamdiu omnipotens Deus pro sua ineffabili pietate promittit unumquemque hominem in erumpnosa hujus vitę peregrinatione degere, interimque dum dies salutis hac tempus acceptabile illi dignatur largire, summopere unusquisque debet absque ulla dilatione elabo[ra]re, ut de ista terrena commoditate mereatur vitæ æternæ hereditatem adquirere, «faciatque,» Domino jubente, «amicos sibi de iniquo Mamona, ut cum ei presens defecerit vita, ipsi recipiant illum in perpetuæ beatitudinis gloria.» Quantum namque prosit helemosinarum exhibitio, ipse conditor rerum insinuat, dicens in Evangelio: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccatum»; et alibi: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis»; et: «Thesaurizate vobis thesauros in cęlo, ubi neque erugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.» Quapropter noverit universalis æcclesia, quod ego Frotmundus remissionem peccatorum meorum expetens et justorum gloriam toto corde desiderans, facio donationem Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et monasterio Cluniacensi in eorum honore consecrato, de quadam mea hereditate quam habeo ultra fluvium Sagunnam, videlicet ęcclesiam de Villa in honore sancti Desiderii consecratam, et omnem potestatem quę ad Villam pertinet, cum omni integritate, videlicet cum franchisiis, servis, pratis, terris cultis et incultis, vineis, piscariis, aquis, aquarumque decursibus, pascuis, exitibus et regressibus, et ex integro totum quod habeo ultra predictum fluvium, preter terram Sancti Augendi, usque ad inquirendum.
(Au dos:) Carta de æcclesia Sancti Desiderii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung