CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2733     View  [Back]
Charta qua Otto comes et uxor ejus Elisabeth dant monasterio Cluniacensi prædium suum in villa Fisciaco.
Quęque statu proclivi temporis firma debeat ratione persistere, expedit ea apicum signis exprimere, quatinus per succedentia tempora inconvulsa queant permanere. Quapropter noverit omnis æcclesia fidelium, quoniam ego Otto, Dei gratia comes, conjuxque mea Helisabeth, ob animarum nostrarum remedium, donamus Deo, sanctisque apostolis Petro et Paulo, quasdam res juris nostri sitas in pago Linguonensi, in comitatu Oscherensi, in villa Fisciaco. Sunt autem vineę, campi, prata, silvę, aquę, aquarumque decursus, servi cum uxoribus et infantibus. Hanc igitur terram cum omnibus appendiciis, Cluniacensi loco donamus, eo pacto ut ab hac die ejusdem loci rectores medietatem teneant et possideant. Post uxoris meę jam dictę Helisabeth discessum, omne hoc predium cum omnibus appendiciis excipiant, et quicquid voluerint faciant. S. Ottonis comitis et uxoris suæ Helisabeth, qui donationem istam fieri et firmare preceperunt. S. Hugonis. S. Dalmatii. S. Rodulfi. S. Gautseranni. S. Gislerii levitę. S. Arlebaldi. S. Leotaldi. S. Arulfi. Data III kalendas julii, regnante Rotberto rege. Rannulfus levita scribsi.
(Au dos:) Carta Otonis comitis et uxoris ejus Helisabet in villa Fisciaco, in pago Linguonensi, in comitatu Oscherensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung