CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2734     View  [Back]
Charta qua Raculfus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Liviniaco.
Dominus dicit in Evangelio: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego Raculfus, reminiscor omnium peccatorum meorum, dono Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba esse videtur, aliquid ex ereditate mea, qui sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Liviniaco, in Valeas vocat; terminat a mane via publica, a medio die [terra] Petroni, a sero Nardui[ni], a certio Sancti Johanni. Infra isto terminio donamus vobis. S. Raculfi et filii ejus Ainrici, qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt. S. Vualterii. S. Aino. S. Rotrudis. S. Elisabeth comitisse. S. Duranni. S. Otgisi. S. Ainrici clerici. S. Duranni presbiteri. S. Warnerii. S. Gundulrici. S. Rogerii.
(Au dos:) Raculfi in villa Luviniaco, in Valeas vocatur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung