CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2736     View  [Back]
Charta qua Otto, cognomine Willelmus, comes, reddit monasterio Cluniacensi potestates Ambariacum et Juliacum.
Cum clementissimus Deus, consulens humane fragilitati, de terrenis et transitoriis a se collatis unicuique homini pro susten[ta]tione corporalis inediæ, jusserit celestia et æterna mercari, mentibus [sane] sapientium liquidum debet esse et manifestum, quod pervasores et quacumque occasione injusti possessores rerum æcclesiasticarum abominabiles sunt apud Deum. Dum enim res a fidelibus pro abolitione suorum peccaminum delegatas in alimonia pauperum in suos usus perniciose connantur transferre, cunctorum criminum illorum qui eas pro redemptione suarum animarum Deo et sanctis ejus obtulerunt, rei procul dubio et obnoxii noscuntur existere. Quod ego Otto cognomento Willelmus comes, sollicita mente pertractans, taliumque facta detestans, audivi dumnum {corr: domnum} abbatem sanctum scilicet Maiolum successoremque illius domnum Odilonem, virum per cuncta recolendum, ceterosque Cluniacensis monasterii fratres, multo tempore se proclamantes ante senioris mei Heinrici ducis presentiam et meam aliorumque comitum et episcoporum, necnon ceterorum optimatum totius Burgundie, de quibusdam duabus Sancti Petri potestatibus, nomen unius Ambariacus et nomen alterius Juliacus, aurique et argenti ac palliorum diversas species offerentes illis qui eas a suis antecessoribus, quibusdam occasionibus intervenientibus, injuste usurpatas susceperunt; sed memorati monachi nulla ratione ad recuperationem illarum aliquando pertingere potuerunt, quousque per divinam gratiam eedem potestates in meam ditionem devenerunt. Nunc igitur ego, pro remedio anime meæ patrisque mei ac matris, filiorum etiam meorum Widonis atque Rainaldi, necnon nepotis mei Ottonis, omniumque parentum meorum carnis consanguinitate michi propinquorum, reddo Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abbatis et domnus Rinaldus prioris officio funguntur, easdem ex integro potestates, videlicet cum omnibus ad se pertinentibus villis, silvis, mansis, vineis, campis, pratis, omnibusque terris cultis et incultis, exceptis duabus partibus silve Ambariacensis, sperans me pro hoc eandem mercedem percepturum quam et illi promeruerunt, qui eas primitus Deo et sanctis apostolis pro suis animabus obtulerunt; simulque votis omnibus efflagitans, ut, ipsis sanctis apostolis intervenientibus, omnipotens Deus sit michi propitius in die quando vivorum ac mortuorum judex venerit æquissimus. Et ut hæc oblatio nostra perpetualiter maneat firma et inconvulsa, impositione proprie manus confirmo testibusque subtersignatis roborandam trado. S. Ottonis cognomento Willelmi comitis, qui hanc cartam fieri firmarique precepit. S. Rainaldi, ejus filii. S. Ottonis, eorum nepotis. S. Gausleni episcopi. S. Hizselini clerici. S. Adselini abbatis. S. Rocleni prepositi. S. Udulrici. S. Vuillelmi. S. Berardi. S. Hisrahelis. S. Tedbaldi. S. Heldini. Actum Ledonis publice, regnante Rodulfo rege. Vuarnerius rogatus scripsit. Si quis vero huic nostre constitutioni contradictor aut calumpniator extiterit, primitus iram Dei incurrere se noverit, sancte quoque Marie genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi offense subjacebit, necnon sanctorum apostolorum Petri et Pauli simulque omnium sanctorum; erit enim maledictus ingrediens et egrediens, maledictus sedens et jacens, maledictus vigilans et dormiens, maledictus stans et ambulans, maledictus fructus ventris ejus; maledictus vivus ac mortuus, maledictus sanus et infirmus, maledictus lectus ejus, maledicta sepultura ejus, maledicti consentanei ejus, maledicti omnes socii ejus; percutiat eum Dominus peste et fame, æstu et frigore; percutiat eum Dominus ulcere pessimo et insanabili; weniant super eum omnes plage quibus percussit Dominus Egiptum, quousque conteratur de terra viventium, ęt tradatur cum diabolo et angelis ejus in inferni baratrum, nisi ante resipuerit, et ab iniqua presumptione cessaverit.
(Au dos:) Carta Ottonis cognomento Willelmi comitis, de Ambariaco et de Juliaco, quam fecit Cluniacensi cenobio, in pago Cabilonense et Lugdunense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung