CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2744     View  [Back]
Charta qua notum est Kadalonum vicecomitem uxoremque ejus Ameliam et filium eorum Willelmum dedisse ecclesiæ Molgonensi villam quæ vocatur Trionensis et Willelmum hanc ecclesiam Cluniaco tradidisse.
Antiquorum est consuetudo ut unusquisque homo de rebus suis quas in hoc mundo jure possidet, licentiam habeat faciendi quicquid voluerit; maxime tamen pro remedium anime sue, Deo et ejusdem ecclesie, fidelibusque Christo servientibus, ubique concedere et adjutorium impendere ipsi Deo bene placitum, et amabile esse cognoscimus. Quam ob causam ego Kadalonus, vicecomes, cum uxore mea Amelia, et filio nostro Willelmo, hoc consilium inter nos egimus pro remedium animarum nostrarum, ut ad locum Sancti Johannis qui vocatur Molgonensis, aliquid de alodum nostrum dare deberemus, quod et fecimus, videlicet unam villam que vocatur Trionensis, que est sita in pago Pictaviense, in vicaria de Castro Metulense, conlibertos quoque et omnem progeniem eorum, cum omnem terram eorum, et quicquid ad supradictam terram pertinet. Insuper et silvam concedimus, et in aliam villam que vocatur Parinniacus unam cartam de terra Benaventi, et duos junctos de pratum tribuimus; in alteram quoque villam quę vocatur ad Cellula unam silvam et duos vivarios, simul et pratos qui illic sunt, Deo inspirante, ad locum supradictum damus. Post hec vero accidit nobis a bonis viris tale consilium propter stabilitatem loci, ut ipsum locum et omnia supra nominata Deo et Sancto Petro Cluniacensis in potestate et magisterio videlicet domni Odelini traderemus, quod et fecimus, tali tenore ut illic suos monachos stare precipiat quos ipse voluerit, et quantum viderit stare posse, nemini contradicente. Post mortem vero Kadalonis vicecomitis, venit domnus abba Odelinus in hanc terram, et locutus est cum Willelmo vicecomitem, qui in loco patris sui regnabat, ut si vellet locum supradictum in dominatione ejus esse, cartam fieri debere dixit. Quod ego Willelmus audiens, libenti animo cuncta complevi, eique hanc cartulam fieri rogavi, et ei tradidi omnia sicut supradictum ac recitatum est. Si quis vero extiterit, nos ipsi aut aliquis superveniens, qui hanc donationem calumniari presumpserit, duo milia solidos componat, et nichil prevaleat, et insuper iram Dei omnipotentis incurrat, sanctorumque consortium careat, et cum Juda traditore, simulque cum Dathan et Abiron in inferno demersus jaceat, particepsque demoniorum perhenniter maneat. Et ut hec carta firma permaneat, ego ipse eam propriis manibus firmavi, et domno Willelmo comiti, et ab aliis bonis viris firmandam porrexi, ut discant presentes et futuri quod pro Domino hoc fecimus, quod non contradicere sed affirmare omnis homo debet. S. Willelmi comitis. S. Willelmi, filium supradicti comitis. S. Odoni, fratris ejus. S. Agnetis comitisse. S. Hysimberti episcopi. S. Isloni episcopi. S. Arnaldi episcopi. S. Rohoni episcopi. S. Arnaldi. S. Joscelini. S. Ademari. S. Josberti prepositi. S. Bernardi. S. Ramnulfi. S. Isdraheli. S. Berardi. S. Rainaldi.
(Au dos:) De ecclesia de Molgon.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung