CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2745     View  [Back]
Charta qua Geraldus dat monasterio Cluniacensi, pro animabus uxoris suæ Wandalmodis et filii eorum Armanni, episcopi Vivariensis, ecclesiam in villa Meissano.
Notum sit omnibus hominibus, quia transit mundus et concupiscentia ejus, et nos omnes sicut fęnum aruimus, quare crescimus nascendo, decrescimus moriendo. Qui autem voluntatem Domini fecerit, in eterna felicitate sine fine gaudebit. Igitur ego, in Dei nomine, Geraldus, integra mente et spontanea voluntate pertractans causas humanę fragilitatis, expecto diem mortis in beata resurrectione spem habens salutis. Quamobrem, pro ęterna retributione vel pro peccatorum meorum remissione, et pro anima conjugis meę et filii mei episcopi, nomine Armanni, ut Deus nobis sit propitius, dono ad sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniense monasterium, cui dunnus Odilo abba preesse videtur, ęcclesiam Beati Johannis, quę est sita in pago Vivariensi, in villa Meissano, cum ejus presbiteratu et cum alodio quod ad ipsum altare pertinet, et decimas et primitias, in tali modo ut, dum uxor mea et filius meus Armannus episcopus vixerint, unam medietatem teneant, et alia sit in presenti monachis libera, et post discessum illorum totum ad integrum ad sanctos apostolos revertatur, nemine contradicente; et si est de alodio Sancti Vincentii de Vivariensi, quod aliqui dicunt, episcopatu, accipiant ipsi monachi aliam ęcclesiam de Sancto Vincentio, quę est in villa Artenica. Sane si quis episcopus, aut ulla crudelis potestas, contra cartam istam aliquid tortitudinis agere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, set iram Dei omnipotentis et Sanctę Marię omniumque sanctorum incurrat, et nostra donatio firma stabilisque permaneat. Actum mense junio, regnante Rodulfo rege. S. Geraldi et uxoris ejus Wandalmodis et filii eorum Armanni episcopi, qui firmaverunt, et firmare rogaverunt. S. Bencelini. S. Riberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung