CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2746     View  [Back]
Charta qua Walterius, Vesontiensis archiepiscopus, concedit monasterio Cluniacensi decimas ecclesiæ Portuensis.
Speciale Christi preceptum dilectionem esse nemo quis dubitet, et cetera. Ego Walterius, archiepiscopus Vesonciensis, in Christi nomine, notum facio cunctis successoribus meis, tam episcopis quam archidiaconibus, ac reliquis hujus æcclesię prelatis, quia Cluniensis cęnobii congregationem speciali nobis familiaritate conjunctam in quantum possumus solaciari congruum ducimus, ut ipsorum bonis operibus, Deo largiente, participemur. Plane monachi jam dicti loci supplices adeuntes nostram seniorumque nostrorum canonicorum presentiam humiliter poposcerunt æcclesiastica auctoritate per notationem litterarum concedi sibi altare de ęcclesia quę sita est in villa Portensi, et dedicata in veneratione sancti Stephani. Quorum precibus libenti animo prebentes assensum, ut eorum nos et successores nostri participes simus bonorum operum, concedimus eis predictum altare cum decimis et ceteris obsequiis ad ęcclesiam pertinentibus, salvo censu eulogiarum atque paratarum, qui suo tempore reddendus est. Sit autem hec litteralis concessio pro signo socialitatis, ut tam vivi quam defuncti, vel illorum vel nostri, communiter participentur bonis actibus quos per Dei gratiam gesserimus. Testes Manegaldus decanus, Rotbertus abbas, Umbertus, Botzo, Albricus, Oddo archidiaconus, Ornadus, Durannus, Vuitbertus, Umbertus, Ugo, Richardus, Vuarnerius. Regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung