CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2748     View  [Back]
Charta qua Aschericus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Lornan.
Compaciens omnipotens Deus hominibus mortalibus, ut faciant sibi amicos de Mammona iniquitatis, ut cum eis presens defecerit vita, ipsi recipiant illos in perpetuę beatitudinis gloria, precipit eis. Quapropter ego Aschericus dono Domino Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate quę est sita in pago Matisconensi, in villa vocabulo Lornan, hoc est tercium de uno clauso situm in predicta villa; in tali conventu, ut quamdiu vixero teneam et possideam. Post discessum vero meum, quicquid monachi voluerint facere faciant, et post meum exitum de hoc seculo, me ut decet sepeliant. In vestitura quoque hujus donationis, omni anno quatuor sextarios de vino persolvam. S. Ascherici, qui hanc donationem fecit. S. Gisleberti, Letaldi, Girardi, Alberici. Actum publice apud Cluniacum, XII kalendas aprilis, feria III, indictione IIII, regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung