CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2749     View  [Back]
Charta qua Frodmundus et uxor ejus Geyla dant monasterio Cluniacensi partem hereditatis suæ in villis Viriaco et Naonna.
Quamdiu omnipotens Deus permittit unumquemque hominem in erumpnose hujus vitæ peregrinatione degere, dumque dies salutis ac tempus acceptabile illi dignatur largire, summopere debet absque ulla dilacione elaborare ut de ista terrena commoditate mereatur vitæ æternæ fructum adquirere faciatque, Domino jubente, amicos sibi de iniquo Mammona, ut cum ei presens defecerit vita, ipsi recipiant illum in perpetuę beatitudinis gloria. Quantum enim ælemosinarum prosit exibitio, ipse conditor rerum insinuat dicens in Euvangelio: «Thesaurisate autem vobis thesauros in cælo, ubi nec erugo, nec tinea demolitur, et ubi non effodiunt fures, nec furantur.» Quapropter ego, in Dei nomine, Frodmundus et uxor mea, nomine Geyla, necnon et filii nostri, ex quibus unus vocatur Frodmundus, alter vero Rainaldus, donamus Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi magis prodesse quam preesse videtur domnus hac reverentissimus abbas Odilo, aliquam partem ex nostra hereditate, pro remedio animarum nostrarum, seu parentorum omniumque fidelium nostrorum. Est autem sita ipsa hereditas in regno Burgundię, in ępiscopatu Lugdunensi, in villis quę nuncupantur una Viriaco, altera Naonna: omnia vero que ibi visi sumus habere, terris, campis cultis et incultis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, servis, ancillis, et franchisiis, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum donamus Cluniacensi loco; quatinus abitatores ipsius loci tres solidos reddentes Sancto Amori omni anno in censum pro tribus mansis qui infra hujus donationis terminaciones sunt, teneant hęc omnia omni tempore absque ullius contradictione, et quicquid voluerint faciant, tantum ut nulli in beneficium tradant, sed in dominicatu teneant. Si quis autem huic nostræ donacioni contrariare presumpserit, aut aliquam calumpniam inferre temptaverit, primitus iram et maledictionem Dei omnipotentis incurrat, ac nisi cito resipuerit, penas æternas cum eis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis», luat; ipse vero coactus in fisco puplico auri libras denas persolvat. S. Frodmundi et uxoris ejus Geyle, qui hanc donacionem fecerunt firmarique rogaverunt. S. Frodmundi, filii eorum. S. Rainaldi, alteri filii eorum. S. Rainaldi presbiteri. S. Frodmundi. S. Ildradi. S. Wichardi. S. Rodberti. S. Attonis. S. Gauffredi. S. Uberti. S. Waloni. S. Bernardi. S. Desiderii. S. Ildradi presbiteri. S. Aremberti alii presbiteri. S. Rotberti alii. S. Amaldrici. Actum pupplice, apud Cluniacum monasterium, regnante Rodberto rege anno tricesimo quarto, indictione IIIIta, XIIo kalendas junii. Rainoardus lævita, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Karta Frodmundi et uxoris ejus Geyle, in episcopatu Lugdunensi, in his villis que nuncupantur una Viriaco, altera Nahonna.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung