CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2750     View  [Back]
Charta qua Arivuardus et uxor ejus Adeleida dant monasterio Cluniacensi curtilum et vineam in villa Conflans.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Noverint tam presentes quam futuri, quod ego Arivuardus et uxor mea Adeleida, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa quę dicitur Conflans, scilicet vineam unam, pro remedio animarum nostrarum; quę habet in longum perticas XI et pedem et dimidium, in latum perticas VIIII et pedes V et dimidium: eo tamen tenore, ut quamdiu vixerimus usum et fructum habeamus, et in vestitura omni anno V sextarios vini persolvamus. Post nostrum autem discessum, ad jam dictum locum perveniat. Terminatur autem de uno latere de ipsa consortia, de alio terra Stephani, a sero Teobranni, a cirtio Vuarnerii. Qui autem calumpniare voluerit, iram incurrat Dei omnipotentis. S. Arivuardi et uxoris ejus Adeleidę, qui fecerunt et ipsi firmaverunt. S. Teobranni. S. Eldini. S. Giraldi. S. Otgerii. S. Rotberti. Actum in villa Conflans, die jovis, X kalendas julii, regnante Rotberto rege anno XXX.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung