CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2751     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi silvam vocabulo Angustam.
Previdens redemptor noster Christus Jesus homines mortales casibus mundialibus obvolutos, hoc salutis remedium illis concessit, ut peccata sua dum adhuc vacat et in hoc corpore degunt redimentes, æterna sibi premia adquirere possint. Quapropter ego, in Dei nomine, Bernardus, pro anime mee remedio, dono Domino Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad loco Cluniaco, aliquid de mea hereditate, que sita jacet in pago Matisconense, hoc est unam silvam vocabulo Angustam, partem meam quam ego ibi abeo: in tali conventu, ut ab hodierna die de ipsa hereditate medietatem monahi teneant et possideant; post discessum vero meum, totam ad integrum teneant et possideant. Terminat autem ipsa hereditas a mane de ipsa ereditate, a medio die similiter, a cercio similiter de ipsa ereditate, a sero terra francorum. S. Bernardi, qui hanc donacionem facit. S. Ottoni comitis. S. Stephani militis. S. Hugoni. S. Gisleberti. S. Bernardi. S. Oddoni. Actum publice apud Cluniaco, regnante Rotberto rege anno XXXIIII, indictione quarta, anno ab incarnatione Domini millesimo vicesimo primo. Rainoardus levita ad vicem cancellarii scripsit. S. Narduino. S. Sivuardi. S. Ayę. S. Narduini.
(Au dos:) Bernardi, de Silva Angusta.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung