CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2752     View  [Back]
Charta qua Ainaldus et uxor ejus Algardis dant beatæ Mariæ Bellomontensi duas rascias vineæ in Sevoio.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint cuncti fideles sancte Dei æcclesiæ, quod ego Ainaldus et uxor mea Algardis, donamus aliquid de res nostras ad locum cui vocabulum est Bellomonte, et est constructus in honore beate Mariæ: hoc sunt duas raxas de vinea que sunt site in pago Cabilonense, in Sevoio vocat, et in tali tenore donamus ad jam dictum locum, quamdiu vixerimus teneamus et possideamus; et pro remedium anime nostre et sepulture nostre donamus ad supradictum locum et omni anno in vestitura sextarios sex de vino persolvamus, et post discessum nostrum ad locum perveniat. Terminat autem ipsa vinea de uno latus de ipsa hereditate, et de alio latus terra Sancte Mariæ, et de uno fronte aqua currente, et de alio fronte via publica. Si quis autem hanc donationem contradicere voluerit, non evindicet, sed coactus judiciaria potestate auri libras duas conponat. Acta autem hæc carta in atrio Sancte Mariæ. Signum Ainaldi et uxori sue Algardis, qui fieri jusserunt et firmare rogaverunt. S. Girardi. S. Bernardi. S. Grimaldi. S. Odoni. S. Arenberti. S. Vuichelmi. S. Ermenardi. Data per manum Sigbaldi monachi, anno XXVI regnante Rodberto rege.
(Au dos:) Carta Ainaldi, in tempore Odoni monachi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung