CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2759     View  [Back]
Charta qua Durannus, consentientibus filiis suis, dat ecclesiæ Sanctæ Mariæ Belmontensis duas rascias vineæ in villa Sancti Ambrosii.
Omnibus fidelibus notum sit, quod ego Durannus, reminiscens peccatorum meorum pondus, et audiens vocem Domini dicentis: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis», dono Domino Deo et Sanctę Marię ad locum Bellemontensem, aliquid de rebus meis quas habeo in comitatu Cabilonense, in villa quę dicitur Sancti Ambrosii, scilicet raxas duas de vinea, pro remedio animę meę et in locum sepulturę; et faciant habitatores loci illius ab hodierna die et deinceps quicquid facere voluerint, nemine contradicente. Quę autem vinea terminatur de uno latere de ipsa hereditate, et de alio terra Uldrici, de una fronte terra Odonis, et de alia terra Gontranni. Si quis contradicere voluerit, non evindicet quod repetit; sed coactus judiciaria potestate, auri libram unam componat. Actum in atrio Sanctę Marię. S. Duranni, qui fecit et ipse firmavit. S. Armonis, filii ejus. S. Wiberti, filii ejus. S. Arenberti. Data per manus Sigbaldi, mense januarii, die sabbati, regnante Rotberto rege anno XXVI.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung