CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2760     View  [Back]
Charta qua Gertrudis dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Curte Francionum et Alta Curte.
Conditor et redemptor humani generis, Dominus Jesus Christus, salutem fidelium suorum invenire desiderans, per semed ipsum proloqui dignatus est, dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quocirca notum sit omnibus fidelibus presentibus atque futuris, quod ego Gertrudis dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, cum aliis quamplurimis fratribus inibi Deo militantibus, quasdam res quę mihi eveniunt jure hęreditario; et sunt site in pago Matisconense, in villa quę vocatur Curtis Francionum, omnia quęcumque in eadem villa habere videor, vel quanta ad ipsam hereditatem videntur pertinere, videlicet campis, vineis, pratis, silvis, viridiariis, aquis aquarumque decursibus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, universa ad jam dictum locum trado perpetualiter possidenda, simulque servos et ancillas cum omni hereditate eorum et infantibus suis, omnesque franchisias quæ pertinere videntur ad supradictam hęreditatem. De hac autem ipsa hereditate duos mansos mihi retineo in quibus degunt hii duo homines: Martinus, cognomento S[ur]dus et Constantinus, cum omnibus usuariis suis. Dono ætiam in alio loco, in villa quę dicitur Alta Curtis, unum mansum et unum servum ibidem [manen]tem, nomine Ebrardum, cum uxore et liberis suis omnemque hereditatem ipsorum: omnia quoque quę ad supradictum mansum videntur aspicere, scilicet campos, vineas, pratos, silvas, aquas aquarumque decursus, totum ad integrum usque ad inquirendum. Hanc autem donationem facio pro redemptione animę patris mei Arlei et matris męę Ingeltrudis, quę mihi hęc jure materno dereliquid, seniorumque meorum Willelmi et Bernardi, simul etiam et pro remedio animę meę et in locum sepulturę. In hac autem elemosina sit pars et societas omnibus propinquis meis vivis et defunctis. Si quis vero hanc cartam a me libenter factam aliquis persona scindere aut calumpniare presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum omniumque sanctorum offensam incurret, sitque pars ejus cum Pilato et Herode et cum Juda, traditore Domini; et cui litem intulit auri quinquaginta libras persolvat. Et hec carta deinceps firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Signum Gertrudis, qui firmare et fieri rogavit. S. Vuigoni et Rodberti, filiorum ejus. S. Gauzleni episcopi. S. Wigoni vicecomitis. S. Udulrici. S. Rodlanni. S. Arloeni. S. Ildini. S. Arulfi. S. Bernardi. S. Vuicardi. S. Gilini. S. Vuicardi. S. Rannulfi canonici. S. Willelmi de Oblado. Actum Cluniaco publicę, per manus Giraldi levitę, regnante Rodberto rege Francorum, anno XXXVIo, die veneris, luna XIIIa, XV kalendas junii.
(Au dos:) Carta Gertrudis in Curte Francionum, in pago Matisconense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung