Charta qua Ademarus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam in villa quæ vocatur Testorius, in aice Subdionense.
Creator omnium rerum, salus et vita ominum, previdens genus humanum multociens caduca et infima querere quam sublimia quęque et salubria appetere, gratuito suo munere humane infirmitati dignatus est consulere, ut unusquisque ex rebus sibi concessis in presenti amicos studeat adquirere, a quibus in ęterna abitacula recipiatur cum ceperit deficere. Quamobrem, in nomine sanctę et individue Trinitatis potenter cuncta regentis ac disponentis, notum sit fidelibus cunctis tam presentibus quam secuturis, quod ego Ademarus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad famosissimum cenobium Cluniacum, ubi preest domnus Odilo abba, cum multitudine fratrum inibi Deo militancium, aliquid de hereditate mea, hec est eclesia quę nuncupatur Testorius, quę sita est in aice Subdionense, cum decimis, primiciis, sepulturis, perpetualiter eandem eclesiam possidendam
trado Deo et jam dictis ejus apostolis. Dono etiam unum mansum in eadem parrechia, quem modo Bertrannus et Albuinus excolunt; ob anc ergo causam istam donacionem facio, ut predicta eclesia decentissime construatur, et anima mea vel anime omnium fidelium meorum in ęterna beatitudine a Domino recipiantur. Si quis vero hanc donacionem calumniare temptaverit, iram incurrat almi clavigeri Petri et omnium sanctorum Dei, vel quod majus est, Domini nostri Jhesu Christi. S. Ademari, qui hanc donacionem fecit et firmare rogavit. S. Eldeberti vicecomitis. S. Rotbaldi cognomento Bonuspar. S. Petroni clerici. S. Arberti. S. Isarni. Data per manus Iterii levite et monachi, anno ab incarnacione Domini millesimo XX
mo II
o, regnante Rodulfo rege anno XX
o VIII. S. filiorum Ademari, Vuillelmi, Stephani abbatis, Widonis, Pontii, Armanni.
(Au dos:) Carta Ademari abbatis. Ademarii abbati, de ecclesia in villa quæ nuncupantur Testorius.