CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2767     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Marengis, Amanziaco et Vallis.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles Christi, tam presentes quam secuturi, quod ego Bernardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, in quo domnus Odilo abba preesse videtur, quasdam res que sunt site in pago Ostidunensi, in villa quę nominatur Marengis, unum curtilum cum vinea et mansione, et quicquid in ipsa villa evenit mihi hereditario jure. Dono etiam in pago Augustidunensi, in villa Amanziaco, et in villa Vallis, de ipsa terra quam mater mea Alexandra se vivente possidet, post discessum ejus quantum evenit mihi ex ipsa hereditate, ut predicti loci seniores teneant et possideant, et quicquid voluerint faciant ab odierno die et deinceps. Si quis vero hanc nostram donacionem calumniare voluerit vel presumserit, quinque libras componat auri et, quod majus est, iram incurrat omnipotentis Dei, nisi ad emendacionem quantotius venerit. Hec vero donacio nostra semper firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Bernardi, qui hanc donacionem fecit et firmare rogavit. S. Hugonis, fratris ejus. S. Gausfredi, fratris ejus. S. Rodberti. S. Dominici. Data per manus Iterii levite, anno millesimo XXIIo, regnante Rotberto rege anno XXXmo VIo.
(Au dos:) Bernardi in Marengis et in Manziaco et Vallis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung