CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2768     View  [Back]
Charta qua Adalgardis et filius ejus Arnulfus dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Noglas, etc.
Omnibus integritatem fidei servantibus, divina pietate consultum esse novimus, ut unusquisque ex concessis sibi rebus in presenti amicos studeat adquirere, a quibus in æterna habitacula recipiatur cum ceperit deficere. Quamobrem notum sit cunctis, tam presentibus quam futuris, quod ego Adalgardis femina et filius meus Arnulfus, pro redemcione animarum nostrarum et animam filii mei Gauceranni, donamus aliquid de hereditate nostra Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, cum multitudine monachorum inibi Deo servientium. Est vero ipsa hereditas sita in pago Matisconense, in villa que dicitur Noglas: hoc sunt duo curtili. Et terminat hunus ex tribus partibus de ipsa hereditate, et ex quarta terra Rotberti. Alius vero habet terminaciones de duobus partibus vias publicas et ex duabus de ipsa hereditate. Dono etiam in ipsa villa quandam vineam que cognominatur Rotunda ad Peredum; et in alio loco tres pausas de terra arabili, et in alio loco duas pausas. In tali vero conveniencia istam donacionem facio, ut quamdiu vixero teneam et possideam; et homni anno unum modium vini persolvam. Post discessum vero meum, cum omni integritate ad Sanctum Petrum perveniat. Si quis vero hanc donacionem calumniare temptaverit, iram incurrat omnipotentis Dei; et hec cartula firma et stabilis permaneat quandiu seculum duraverit. S. Adalgardis, qui hanc donacionem fecit et hanc cartulam fieri et firmare rogavit. S. Arnulfi, filii sui. S. Landrade, sororis ejus. S. Walgerii. S. Arnardi. S. Rotardi. Data per manus Iterii levite anno M. XXII, Rotberto rege regnante anno XXXVI.
(Au dos:) Carta Adalgardis et filii ejus Arnulfi in Noglas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung