CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2770     View  [Back]
Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi silvas, campos et prata atque omnia quæ Bonusfilius et Vualdeardis visi sunt habuisse in villa Sancti Pontii.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Bernardus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de mea hereditate, pro remedio animę meę, et patris et matris meę, et omnium parentum meorum, in villa Sancti Pontii, videlicet silvas, campos, prata et omnia quę Bonusfilius et Vualdeardis ibi visi sunt habuisse, in eadem villa, totum ad integrum, quesitum ad inquirendum, ut ab hodierno die et deinceps faciant quicquid facere voluerint predicti loci monachi. Qui autem calumpniare voluerit, primum iram Dei omnipotentis incurrat, et si non emendaverit, cum Dathan et Abiron in infernum vivus descendat. S. Duranni. S. Bernardi, patris ejus. S. Tetberti. S. Duranni. S. Rainardi. S. Bernardi. S. Raculfi. S. Rotgerii. S. Constabuli. S. Undradi. S. Bernardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung