CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2771     View  [Back]
Charta qua Waldemarus et uxor ejus Agnes dant monasterio Cluniacensi et cellulæ Ganagobiensi ecclesiam Sanctæ Mariæ de Bello Joco, in comitatu Vapincensi, etc.
Redemptor animarum homo in Sion Christus Jesus in hunc mundum veniens pro humana tantum salute promittit sibi servientibus vite æterne premia et gloriam regni celestis in extremo examine se rediturum, dicens: «Venite benedicti patris mei, percipite ab origine mundi paratum vobis cum sanctis angelis regnum, quia quod fecistis uni de minoribus istis mihi quippe fecistis»; impiis autem et peccatoribus non hec eadem, sed gehenne tormenta et penas pollicetur eternas, ita inquiens: «Itæ maledicti in ignem eternum, quod sine fine ardebit in secula seculorum». In hoc ergo bivio consistens, ego, Dei gratia, Waldemarus, obtans justorum premia consequi et penas vitare baratri, angelicis cetibus conjungi, futurisque gaudiis admisceri, dono ipse et uxor mea, Agnes nomine, et filii nostri Arbertus et Hismido, ceterique filii nostri, ecclesiam Sancte Dei genitricis Marie, que sita est in comitatu Guapiscense, in territorio castri quod apellatur Bellumjocum. Ipsam ecclesiam donamus cum decimis et primiciis, et cum omnibus rebus ad ipsam ecclesiam pertinentibus, et duos mansos cum omnibus sibi pertinentibus, quorum unum videtur tenere et laborare quidam Durantus nomine, alterum vero Baldricus vocabulo. Et in comitatu Diense, in territorium castelli quod nominantur Lunis, donamus medietatem de valle quam vulgo appellant Gargatas, et quantum in ipsa valle nos visi sumus habere. Donamus etiam unam alpem et quantum ad ipsam alpem pertinet; est autem ipsa alpis que vocatur Vallonus. Hec omnia suprascripta donamus, et ad possidendum perpetuum tradimus Sancto Petro apostolorum principi glorioso Cluniensis monasterii, ubi domnus abba Odilo preesse et multo magis prodesse, non solum ibi, sed cunctis in orbe verbo, opere et exemplo cernitur, et Beate Marie Canacopiensis suprataxati cœnobii cellule et ejusdem loci monachis ad regendum et ad edificandum perpetuo contradimus omnia et in omnibus, totum ex toto, ex integro ad integrum, et nihil nobis in his prefatis locis reservamus neque posteris nostris.
(Au dos:) Vualdemarus de Bellojoci in pago Vuapiense, et de deserto qui vocatur Gargatas, et unam alpem in territorio Lunis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung