CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2772     View  [Back]
Charta qua Alinardus dat monasterio Cluniacensi tres vineas in villa Bruelias.
In Christi nomine. Noverint cuncti fideles longe lateque per mundum universum diffusi atque in baptismatis regeneratione filii Dei adoptati, quod ego Alinardus cedo aliquid ex rebus mee proprietatis que mihi jure hereditario deveniunt, id est tres vineas que site sunt in villa que cognominatur Bruelias. Et terminat una ex his a mane et a medio die via plublica, {corr: publica} a sero terra Constantii, a cercio currit aqua Medoggia. Alia vero a mane via publica, a medio die boscum Bulgarem, a cercio via pullica, a sero terra Constantii. Alia vero terminat a mane et a medio die terra Grimaldi, a sero terra Landradæ, a cercio via publica. Dono autem hanc hereditatem Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abbas magis prodesse quam preesse videtur, ut ab hodierna die monachi predicti loci eam teneant et possideant, sine ullo contradicente. Quod si aliquis persona aliquam calumpniam facere disposuerit predicti loci habitatoribus, non vindicet quod petit, sed iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum ejus incurret, nisi ad satisfactionem et emendationem venerit. Ut autem hec donacio firma permaneat, manu propria eam firmo aliisque firmandam trado. Signum Alinardi, qui hanc donacionem fecit. S. Tetardi. S. Richardi. S. Andreæ. S. Letbaldi. S. Duranni. Facta est autem hec carta regnante Francorum rege domno Rodberto anno XXXVI.
(Au dos:) Carta Alinardi in Bruialias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung