CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2773     View  [Back]
Charta qua Otgerius et uxor ejus Etela dant monasterio Cluniacensi mansum in villa Lamniriaco.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti Christi caractere insigniti lavacroque sacri baptismatis emundati, quod ego Otgerius et uxor Etela, pro redemptione animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum, donamus Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus proprietatis nostre, in tali scilicet tenore, ut quamdiu vixerimus teneamus et possideamus, atque in vestitura omnibus annis duos sextarios vini monachis supradictum locum incolentibus reddamus, et post nostrum discessum ex integro Sancto Petro et ad locum supradictum deveniat: ita ut pro hac ipsa hereditate utrosque nos possideant. Est autem ipsa terra in comitatu Matisconensi, in villa Lamniriaco; et est unum mansum et quicquid ad ipsum respicit. Est autem a mane terra [Sancti] Petri, et a medio die Sancti Petri, et a sero via publica, et a cercio terra Sancti Martini. Si quis autem hanc donationem destruere voluerit, iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum incurret, nisi ad satisfactionem et emendationem venerit. Et ut hec donatio firma permaneat, manibus propriis firmamus aliisque firmandam tradimus. S. Otgerii et uxoris sue Ethele, qui hanc donationem fecerunt et ipsi firmaverunt et aliis firmandam tradiderunt. S. Ugonis. S. Alberici. S. Aymoni. S. Arnulfi. S. Constabuli. Facta est autem hec carta regnante Rodberto rege Francorum anno XXXVI.
(Au dos:) Carta Otgerii in Lamniriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung