CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2774     View  [Back]
Charta qua Rotbertus (sive Bernardus) dat monasterio Cluniacensi quasdam res in villa Varengis.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit fidelibus cunctis, presentibus atque futuris, quod ego Rodbertus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum, in quo preesse videtur domnus Odilo abbas, unum curtilum cum vinea et mansione; estque situm in pago Matisconensi, in villa Varengis. Et in alio loco, in ipsa eadem villa, medietatem vinee quam ibi videor habere, et campi similiter medietatem inibi positam, omnia ex mea parte jure hereditario possidens. Dono etiam in pago Augustodunensi, de illa terra quam mater mea Alexandra se vivente possidet, post discessum ejus, quantum mea parte pertinet; similiter omnia trado jam dicto loco et senioribus, ut faciant quodcumque voluerint ab hodierno die et deinceps. Si quis autem huic donationi contradictor extiterit, iram Dei omnipotentis incurrat, nisi ad emendationem venerit. Et ut hec carta firma et stabilis permaneat, manu propria firmavi testibusque roborandam tradidi. S. Bernardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Rodulfi. S. Ornadi. S. Bernardi. S. Dominici. S. Leodbaldi clerici. Data per manus Richardi sacerdotis, regnante Rotberto rege anno XXXVI.
(Au dos:) Carta Bernardi in villa Varengis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung