CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2776     View  [Back]
Charta qua Humbertus archidiaconus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Germani in villa Pernando, in comitatu Belnensi.
In nomine sancte et individuę Trinitatis, potenti virtute cuncta regentis atque disponentis. Ego Humbertus archidiaconus omnibus notum esse cupio Dei et sancte ecclesie fidelibus, presentibus scilicet atque futuris, quoniam avunculus meus Beraldus archidiaconus diem vocationis sue e corpore cum gravescente corporis infirmitate sibi adpropinquare sentiret, devotum ac saluberrimum mecum inhiit consilium, ut pro salute anime sue atque mee quamdam ecclesiam sub honore sancti Germani sacratam, comitatu Belnensi, in villa que dicitur Pernando sitam, pos meum discessum, ad famosum atque religiosum Sancti Petri apostolorum principis Cluniense videlicet cenobium, perpetualiter habendam et semper sub omni integritate possidendam, transferre ac condonare deberem. Denique eandem ecclesiam quidam clericus, nomine Salomon, sicut semper nullo contradicente tenuerat, ita ipsi avunculo meo jure hereditario tradidit atque donavit. Ego igitur tam salutifere deliberationis votum implere ac perficere delectans, cum consilio parentum et amicorum meorum, decrevi per hanc donationis atque traditionis cartam, ad denominatum sacratissimum videlicet Cluniense monasterium, unum quidem jornalem vinee ad presens pro vestitura deliberare; et post meum, ut dictum est, obitum jam dictam ecclesiam totam et integro tradere ac transfundere cum omnibus ad se pertinentibus, vineis scilicet late et spatiose constructis, terris cultis et incultis tam exquisitis quam inquirendis, et servo uno, nomine Duranno, cum omnibus que isdem servus de ipsa hereditate tenere videtur; et quia non subdola sed devota et fideli voluntate hoc agere institui, si quis de heredibus meis vel aliqua opposita persona prescriptam ecclesiam repetere vel calumpniare post meum obitum presumpserit, inferat jam dicto sacratissimo Cluniensi monasterio decem millia auri talenta; et nisi cum emendatione satisfecerit, potestate atque alligatione almi clavigeri Petri eternis cruciatibus cum Juda traditore se noverint mancipandos atque tradendos. Hec vero carta omni tempore firmitatis atque stabilitatis obtineat vigorem semper inconcussum atque solidissimum. Actum castello Verziaco publice. Ego Humbertus hanc traditionis cartam fieri jussi, et nomine meo insigniri precepi, cunctisque parentibus et amicis ac fidelibus meis corroborandam tradidi. Helisabeth, soror ejus, comitissa, firmavit cum infantibus suis, Gozfredo scilicet atque Rotberto. Gibaldus nepos ejus firmavit. Hi sunt fideles et amici ejus qui firmaverunt: Oddo Viridis; Walterius, filius ipsius Oddonis; Anscherius clericus; Bertinus; Willerius; item Willerius et frater ejus Wido; Helderius; Hugo; Arnulfus; item Hugo; Gondradus. S. Oddo Rufus; Rodulfus; Constantius prepositus; Ingelbertus prepositus. Ego Harmarus levita, ad jussionem Oddonis cancellarii, anno incarnati Verbi millesimo vicesimo secundo, indictione XXma, tercio X kalendas marcii, regnante Rotberto rege, scripsi et subscripsi atque datavi.
(Au dos:) Carta Imberti archidiaconi, quam fecit Sancto Petro pro anima Beraldi avunculi sui, de ecclesia Sancti Germani que est in comitatu Belnensi, in villa que dicitur Pernando.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung