CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2777     View  [Back]
Charta qua Stephanus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Cavaniaco et Vigoseto, capellamque sancti Salvatoris in villa Luviniaco.
Clementia divinę bonitatis infirmitati consultum est humani generis, ut ex rebus terrenis atque transitoriis ad sui sustentationem a Deo sibi collatis, delicta redimere possit, quę tam ex traduce primi parentis originaliter trahit, quam quę cotidie inevitabiliter ex fragilitate mundanę conversationis admittit. Quod ego Stephanus in ultimis, ut reor, positus mente revolvens enormitatemque meorum peccaminum ad memoriam reducens, terribileque divini examinis mihi jamjamque imminentis et pene in ipsius meę egressionis de corpore limite consistentis, judicium cum magna animadversione atque horrore vehementer expavescens, quod mihi utilius credo, ad singulare post Deum sanctorum apostolorum Petri et Pauli refugium confugio, et ipsorum me patrocinio tota mentis devotione supplex committo, ut ad pertimescendum Christi judicium properanti propicii mihi dignentur esse advocanti. Hoc igitur voto et desiderio ad locum Cluniacum eorum sacrosancto nomini dedicatum, de rebus mihi a progenitoribus meis jure hereditario derelictis aliquid trado, et ad perpetuam possessionem trado. Sunt autem ipsę res sitę in pago Matisconensi, hoc est cuncta quę in villa Cavaniaco et in omnibus appendiciis ejus alodii nomine videor possidere, scilicet servos et ancillas quorum ista sunt nomina: Ingelbertus, Wichardus et soror eorum Hermengardis, et infantes hereditatemque eorum quę infra predictos fines sita est; omnesque alias terras cultas et incultas, vineas, campos, silvas, aquas, aquarumque decursus, prata, egressus et regressus, et omnes legitimas consuetudines, unum etiam molendinum super Crahonnam ad Balmam situm. Dono quoque in villa Vigoseto unum campum cum contiguo sibi prato, et terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Petri. Et dono unum alium servum, nomine Otbertum. Dono insuper sive reddo capellam in honore sancti Salvatoris dicatam, et in villa Luviniaco sitam, cum omnibus ad se pertinentibus, et totam illam terram quam olim Durandus clericus Sancto Petro donaverat, et pater meus Artaldus suam drecturam in ea proclamans Sancto Petro abstulerat, et suę dicioni violenter mancipaverat. Si quid igitur ipse rationis in ea habuit, et ego post eum, et per eum habeo, totum Sancto Petro dono. Sed et quicquid de alia parte in jam dicta villa possideo, totum ad integrum quęsitum et inquirendum similiter dono. Facio autem hanc donationem pro remedio animę meę et anima patris mei Artaldi, fratrisque mei Archimbaldi et omnium parentum nostrorum, ut qui illam laudaverint partem et societatem in ea habeant; qui autem contradictores extiterint, non solum ab hac elemosina alieni fiant, sed et ab omnibus aliis ad salutem animarum pertinentibus extorres fiant, et ab omni consortio electorum excommunicati perpetualiter maneant. S. Stephani, qui hanc donationem fecit. S. Archimbaldi. S. Girardi de Centarbencio. S. Gaucheranni, Girardi, Duranni, Umberti. S. Gebilinę, sororis Stephani. S. Girardi Grossi. S. Artaldi, Rotberti, Alcherii, Duranni, Arlabaldi. Facta est autem hęc carta anno ab incarnatione Domini millesimo XXII, indictione V, VIII kalendas martii, regnante Rotberto rege Francorum, immo Domino nostro Jesu Christo, cujus regnum et imperium permanet in secula seculorum. Amen.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung