CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2779     View  [Back]
Charta qua Leodegarius et frater ejus Poncius sæculo renuntiantes dant monasterio Cluniacensi castrum quod dicitur Altonum, in episcopatu Diensi.
Cunctis cruore mediatoris Christi redemptis quadrifidoque orbe diffusis, maxima ejusdem Redemptoris nostri patet caritas largifluaque in omnibus benignitas. A mundi namque origine inimico instigante mors introivit in homine, a qua multis misericordię suę generibus eripere nos dignatus est omnipotentissimus Dominus, inserens etiam multorum genera virtutum in suorum pectora fidelium, prebens singulis qui ejus divinis optemperant monitis regnum supernę visionis, sed et seva tormenta inique agentibus reddens in penis infernalibus. Nos igitur duo germani fratres Leodegarius et Poncius, ea quę impiis debentur pertimescentes supplicia, considerantesque gaudia quę adepturos credimus facientibus ea quę sunt salubria, abrenunciantes presenti seculo, adherere cupimus Deo, monasticoque ordini colla submittimus, ut in æternum gaudere possimus. Cedimus autem pro nostra redemptione, cunctorumque parentum nostrorum salute, aliquid ex nostra hereditate Domino Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum qui cognominatur Cluniacum, sub tuicione domni Odilonis abbatis constitutum. Facimus autem hoc cum consilio cunctorum fratrum nostrorum, videlicet domni Feraldi et domni Petri episcoporum, atque domni Arnulfi et domni Geraldi domnique Rodulfi atque domni Raimbaldi, ut gaudia perpetuę vitę mereantur adipisci. Est autem quoddam castrum, vocabulo Altonum, cujus partem dimidiam olim a patre nostro Sancto Petro scimus esse derelictam. Reliquam vero ejus dimidiam partem quę nobis jure paterno advenit Sancto Petro cedimus, cum silvis et vineis, villis etiam atque pratis, aquis aquarumque decursibus, omniaque quę ad medietatem ipsius castri culta et inculta pertinere videntur. Et ut hæc donacio firma et stabilis permaneat, cuncta quę infrascripta continentur ceteris nostris fratribus deveniat. De quoddam castro Bar vocabulo, cum omnibus quę ad eum pertinent, quarta pars. Item de alio qui vocatur Clarenciagias, quarta pars. De Guarno autem castro et de quadam villa similiter vocatam Guarnum, quarta pars. Item de castro Pictavis, quarta pars. De villa Pupiana, quarta pars. De villa Fexiana, quarta pars. De Montilio, quarta pars. De Frontiniaco vero, ea quę nostre parti exire videntur similiter dimittimus. De Lachias similiter. Sed et de quodam castro, Mirabellum nomine, quem nobis jure paterno scimus provenire, quartam partem congregacio Cluniensis quamdiu nobis vita comes fuerit obtinebit; post nostrum vero exitum, in potestate erit fratrum nostrorum. Si quis vero, quod minime credimus, hanc cartam cum consilio et voluntate cunctorum fratrum nostrorum factam violari presumpserit, cunctis maledictionibus quæ scriptę sunt in veteri novoque Testamento subjacebit; eritque pars ejus cum impiis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis», et cum iniquis omnibus deputatis in tormentis infernalibus pro suis injustis operibus, nisi dignos pœnitentiæ et congruę satisfactioni fecerit fructus. Facta est aut[em] hęc carta anno ab incarnatione Domini millesimo XXIII, indictione VI, feria IIII, ante Domini Ascensa, in concilio quod fuit apud Sanctum Privatum, in territorio Sarrianis castri, ubi fuit diversorum episcoporum ceterorumque nobilium utriusque sexus religiosa congregatio, regnante piissimo rege Rodulfo. Nos igitur duo germani fratres Leodegarius et Poncius, manibus propriis hanc cartam firmantes, reliquis etiam nostris fratribus, propinquis etiam atque nobilibus viris firmandam tradimus, suppliciter clementiam Domini implorantes, ut cum his sine fine gaudere possimus. S. Leodegarii et Poncii, quorum rogatu et precibus hęc carta conscripta est. S. Feraldi episcopi. S. Petri episcopi. S. Arnulfi. S. Geraldi. S. Rodulfi. S. Raimbaldi. S. Tetbaldi. S. Petri. S. Arnulfi. S. Poncii. S. Oduini. S. Sigeranni. S. Vuitardi. S. Rostagni.
(Au dos:) Carta quam fecerunt domnus Leodegarius et domnus Poncius de quoddam castro, Altonum vocabulo, in episcopatu Diense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung