CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2780     View  [Back]
Charta qua Aruviardus et uxor ejus Adeleida dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Conflans.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Noverint tam fideles quam et futuri, quod ego Aruviardus et uxor mea Adeleida donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum, aliquid de res nostras que sunt site in pago Matisconense, in villa que dicitur Conflans; donamus ibi vineam unam pro remedium animarum nostrarum. Habet ipsa vinea in longum perticas XI et I pedem et dimidium, in latum perticas VIIII et pedes quinque et dimidium; eo tamen tenore, ut quamdiu vixerimus usum et fructum possideamus, et in vestitura omni anno V sextarios vini persolvant, et post nostrum discessum ad jam dictum locum perveniat. Terminat ipsa vinea de uno latus de ipsa consortia et de alio terra Stephani, ad sero terra Teotbran, a cercio terra Varnerii. In ea vero ratione, ut si ego aut alia ulla persona calumniam facere voluerit, iram Dei incurrat et quod facere voluerit non repetat. S. Aruviardi et uxore sua Adeleida, qui donationem istam fecerunt et firmare rogaverunt. S. Teotbran. S. Eldini. S. Giraldi. S. Otgerii. S. Rotberti. Actum in villa que dicitur Conflans, die jovis, regnante Rotberto rege anno XXX. Ego Rotbertus sacerdos rogitus scripsi, datavi diem jovis, X kalendas junii.
(Au dos:) Arivuardi in Conflens.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung