CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2781     View  [Back]
Charta qua Gibaldus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Martiniaco et Alsadone.
Postquam primus humani generis protoplastes, maligno suadente angelo, a paradisi amœnitate expulsus est, in hujus convalle miseriarum et ploracionum devenit, et qui post esum ligni vetiti scientiam se percipere posse confidebat boni hac mali, et æqualem suo conditori se optabat fieri, non solum hoc quod male superbiendo concupiverat ammisit bonum, verum etiam ex ipsa in qua conditus fuerat gaudia expulsus est, id promerente sua inobœdientia, et hanc sicut solus promeruit, utinam solus exciperet pęnam. Sed quod sine gravi gemitu dici non potest, propter hunc solum, cuncti ex ejus propagine originem ducentes, in hanc erumnosam et omni miseria plenam devenimus vitam, que quasi jure hereditario percepimus a primo parente nostro. Ex hac igitur nullo pacto erui poteramus, nisi invisibilis Deus visibilem se preberet, et inmortalis mortalem se fieri non dedignaret. Qui quam salubria suis imitatoribus dederit precepta, prout hominibus fas fuit proloqui, evangeliqua satis indicant verba, in quibus et robustiores inveniunt quod commedant et minus fortes quod sugant: discunt namque inibi perfecti quique omnia sua postponere et contemplativę vitę jugiter deservire; secularibus vero actibus dediti, ut in æternis tabernaculis mereantur recipi, jubentur sibi de Mammona iniquitatis amicos adipisci. Inter quos adhuc ego Gibaldus me ipsum agnoscens culpabilem et nimis reum apud pium cunctorum judicem, tam pro redemptione animę meę quamque etiam pro salute et requie omnium parentum meorum, cedo Domino Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, sub tuicione domni Odilonis abbatis constitutum aliquid ex mea hereditate, que sita conjacet in episcopatu Eduensi, et in comitatu Avalensi, in villa que nuncupatur Martiniacus: hoc sunt silvę, prati, campi culti et inculti, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, simul cum molendino quod est supra fluvium qui vocatur Alsonus. Dono etiam similiter in altera villa que dicitur Alsado, omnia quę ibi abere visus sum jure hereditario, cum molendino supra fluvium prenominatum positum, cum omnibus ad ipsam hereditatem aspicientibus, quesitis et inquirendis, et servis atque ancillis his nominibus nuncupatis; tali vero racione ut ab hodierna die et deincebs habeant monachi Cluniacenses potestatem faciendi quicquid facere voluerint. Facta carta donationis hujus in mense junio, die lunis, indictione VIII, regnante Rodberto rege anno XXXVI. Ego Gibaldus, qui fieri eam jussi et manu propria firmavi, testibusque idoneis tradidi roborandam. S. Armanni et Gibaldi, filiorum meorum. S. Ermuini, episcopi Augustudunensi. S. Landrici comitis. S. Rainaldi, filii ejus, et uxoris ejus. S. Widoni, et uxoris ejus Acherada. S. Girardi clerici. S. Walterii clerici. S. Rodberti, filii Gibaldi; Rainaldi, Hugoni, Bererii, Fretmundi. Rainaardus scripsit.
(Au dos:) [Carta] Gibaldi in Martiniaco, in pago Avalensi, in episcopatu Augustudunense, de silvis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung