CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2782     View  [Back]
Charta qua notum est Aymonem atque Otbertum fratres, omnem querelam quam de potestate Juliaco habebant, accepta a Rainaldo comite altera potestate, in manus ipsius comitis deposuisse.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis, potenter cuncta regentis ac disponentis. Notum sit fidelibus cunctis sacro lavacro regeneratis, tam presentibus quam secuturis, quod Otto comes, qui nominatur Willelmus gratia suę redemptionis, Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, monachisque Christo vero regi die noctuque servientibus in famosissimo cęnobio Cluniaco, sub regimine piissimi patris Odilonis, per conscriptionem reddidit quandam potestatem quę nuncupatur Juliacus, cum suis appendiciis omnibus, quam predicto loco beatę memorię Manasses olim dedit episcopus. Hanc vero redditionem fecit prelibatus comes una cum consensu suorum fidelium, qui predictam potestatem vice beneficii acceperant. Longo vero transacto tempore, surrexerunt quidam proclamantes jam denominatam potestatem suam hereditatem esse, filii Aldonis, scilicet Aymo atque Otbertus, ejus frater. Qui tamdiu non desierunt calumniari, quousque hęc calumnia in presentia Raynaldi comitis, filii supradicti Willelmi, devenit. Qui Raynaldus, zelo Dei ductus, pro suę animę redemptione atque ob amorem almi clavigeri Petri, seu ob sustentationem fidelium qui in denominato loco Cluniaco sub dulciflua abbatis Odilonis tuicione cotidie Deo famulari satagunt, premissis calumniatoribus ut omnem calumniam de predicta potestate adversum locum Cluniacum deponerent, alio in loco eis quandam potestatem vel terram possidendam tradidit, quam ipsi susceperunt, animo gratanti, omnemque quęrelam deposuerunt contra sepedictum locum in manu ipsius comitis, ipso presente, cum fidelibus suis, Lezelino scilicet clerico, Humberto clerico, Milone laico, Otberto laico, Hugone. S. Raynardi comitis, qui hanc noticiam fieri jussit. S. Adheleydis, uxoris ejus. S. Lezelini clerici. S. Azelini abbatis de Monte Sancti Johannis. S. Wismundi, Ralonis, Warnerii, Raynerii, Raphidi, Rotgerii Normanni. Acta sunt hec apud Divionense castrum, anno ab incarnatione Domini millesimo XXIII, indictione VI, regnante Rotberto Francorum rege, IIII nonas novembris, die sabbati, secundo die post festivitatem beati Benigni martyris Christi. Ego Girbertus levita indignus scripsi et subscripsi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung