CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2784     View  [Back]
Charta qua Gauzerannus dat monasterio Cluniacensi, pro quodam milite, Aremberto nomine, interfecto, terras et servos in villis Curciaco, Verchesono, etc.
Omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris cognitum sit, quod ego Gauzerannus, satisfaciens Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et monachis Cluniensibus, de quodam milite Arenberto nomine, qui interfectus est apud Cluniacum, dono in emendatione unum mansum qui est situs in pago Matiscense, in villa Curciaco, quem dedit michi Rodbertus clericus, filius Arroardi, servum quoque Vualterium nomine, cum uxore sua Umberga, et infantibus suis, qui in jam dicto manso habitant, [eo tenore] ut quamdiu Rodbertus memoratus clericus vixerit, teneat et possideat, et post ejus discessum ad Sanctum Petrum perveniat; terminatur autem his terminibus: a mane terra Rainaldi, a medio die via publica, a sero terra Sancti Stephani, a cercio de ipsa hereditate. Dono etiam in villa Carsiniaco unum curtilem qui terminatur a mane, a medio die et a certio via publica, a sero terra Sancti Petri. Si quis autem, ego aut aliqua intromissa persona hanc donationem calumniare presumpserit, omnibus maledictionibus subjaceat, et cum Datan et Abiron, diabolo quoque sociisque ejus [angelis] apostaticis in eterna conbustione dampnatus manebit. Ut autem hoc firmum permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi roborandum. S. Jotzeranni, qui istam cartam fecit. S. Lamberti, fratris ejus. S. Achardi militis. Dono etiam in villa Verchesono unam petiolam de vinea quam dedit mihi in adjutorio senior meus domnus Walterius, Matiscensis prepositus; terminatur autem ex omni parte terra Sancti Petri. Dimitto etiam beneficium quod tenebam de Sancto Petro. Ego frater Warnerius monachus, ad vicem cancellarii scripsi, regnante Rodberto rege anno XXVIII. Actum Cluniaco publice.
(Au dos:) Carta Jotceranni de Curciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung