CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2791     View  [Back]
Charta qua Gunterius archipresbyter dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Bainas, Buferias et Dumbinas.
Sanctitum et constitutum a viris ea quę divina sunt repletis novimus, ut nostrum unusquisque qui omnia sua juxta preceptum evangelicum non valet postponere, partem tamen aliquam Deo militantibus non neglegat tribuere. Quod ego Gunterius archipresbiter perpendens, non solum pro mea, sed etiam pro fratris mei salute, nostrorumque omnium peccaminum abolicione, dono Domino Deo geminisque æcclesiæ columnis, meis scilicet dominis Petro et Paulo, ad locum cui domnus preest abba Odilo, Cluniacum nominatum, aliquid ex hereditate quę mihi obvenit jure meorum parentum, ut precibus ibi Christo famulantium mereamur consociari choris beatorum spirituum. Est autem apud Bainas unum mansum, qui terminatur a mane via publica, itemque a die medio hereditate ipsa, a sero autem terra Sancti Marcelli, et a cercio terra Jotseranni. Hunc cum omnibus sibi pertinentibus, campis scilicet, pratis, silvis, terris, cedo loco denominato cum curtile uno in Buferias posito, ex tribus partibus via publica habentem termino, de quarta vero parte terram Sigaldi terminum faciente. Hec omnia supradicta loco denominato trado, ita tamen ut teneam et possideam, quandiu vixero. In hujus vero donationis vestituram cuncta eidem loco dimitto ex hoc die et deinceps quę possideo in Dumbinas villam, scilicet pratos, silvas, et campos. Si quis autem hanc donationem violare presumpserit, cum iram Dei omnipotentis omnibus maledictionibus subjacere se noverit, nisi ad dignam emendationem venerit. Manu autem propria hanc cartam firmo, et ut stabilis permaneat, aliis firmandam trado. S. Gunterii archipresbiteri, qui hanc donationem fecit. S. Rocilini. S. Oldeverti. S. Hucberti. S. Bernardi. S. Gislardi. S. Hugonis. S. Bosonis. Facta autem hec carta regnante Rodberto anno XXXVIIII.
(Au dos:) Carta Gunterii archipresbiteri, in Baynas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung