CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2793     View  [Back]
Charta qua Odolricus et uxor ejus Sieburga dant monasterio Cluniacensi res suas in villa a Corbosono.
Creator potentissimus ac redemptor noster, piissimus Dominus Jesus [Christus], sciens nequaquam nos propriis nostris viribus ac meritis ab ęternis eripi posse suppliciis, hortatur nos peccata nostra elemosinis redimi, ut ab inferni cruciatibus mereamur liberari et participes glorię ipsius fieri, dicens: «Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis», et «quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis». Quapropter ego homo, nomine Odolricus et uxor mea Sieburga, donamus Domino Deo ac sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid de hereditate nostra in loco Cluniaco, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, hoc est unum curtilum cum vinea et pratum simul tenente, et est ipsa hereditas sita in pago Cabilonensi, in loco ubi dicitur a Corbosono; porro terminus est a tribus partibus terra Rotberti, a quarta parte via publica. Et in alio loco, in ipsa villa, aliam vineam, et in tribus partibus terra Mauricii, a quarta parte terra Arici. Quicquid infra has fines concluditur, totum dono supranominato loco, pro sepultura mea ac remedium animę meę ac parentum meorum, ut ab hodierno die faciant rectores loci ipsius quicquid facere voluerint. Quod si quisque huic donationi contrarius existere voluerit, nequaquam optinere valeat quod voluerit, sed sit a populo christiano anathema, donec ad emendationem perveniat congruam. S. Odolrici, qui kartam istam fieri et firmare rogavit. S. Sieburgis, Rotberti, Widonis presbiteri, Duranni, Otberti, Martini, Witbaldi, Adalardi, Hugonis comitis, Thetbaldi comitis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung