CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2794     View  [Back]
Notitia werpitionis quam fecit Dodo monasterio Cluniacensi de terris in villis Masiliaco et Dunziaco.
Noticia werpicionis quam fecit quidam homo, nomine Dodo, de terra que sita est in Masiliaco et Dunziaco, de qua querelam habebat contra monachos Sancti Petri Cluniacensis. Ductus enim amore Dei, pro redemptione animæ suæ, werpivit eis omnem querelam quam inde juste sive injuste proclamabat, et insuper in emendatione injuriæ quam fecerat eis inde simul, et pro salute animæ suæ, dedit eis terram de sua hereditate, videlicet in Margarita omnem partem quem ibi debetur divisione fraterna de uno campo et uno prato: ea ratione ut quandiu vixerit teneat, et vestitura quatuor denarios omni anno persolvat; post suum vero discessum ad jam dictum locum perveniat. Hanc vero werpicionem et donacionem facit, [sicut diximus, pro sua et omnium parentum suorum redemptione et liberatione]. Signum Dodone, qui hanc cartam fieri jussit et firmare rogavit. [S. Artaldi. S. Rotuldi. S. Duranni. S. Bernardi. S. Wigburgis.] Facta est hæc carta, mense maio, regnante Rodberto rege anno XXX.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung