CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2795     View  [Back]
Charta qua Warnerius et mater ejus Girberga dant monasterio Cluniacensi curtilum indominicatum in curte Placine vel curte Scorticata.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniacho, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi domnus Odilo abba preesse videtur. Noverint omnes filii ecclesie, qualiter ego Vuarnerius et mater mea Girberga, pro remedio anime senioris sui et patris mei Ælinardi, donamus [aliquas] res proprietatis nostre juris que ex hereditate parentum nostrorum nobis advenerunt, Domino Deo et Sancto Petro suisque monachis necnon Sancto Johanne Baptista: hoc est curtile indominicato que adjacet in fine Curte Placine, que alio nomine vocatur Curte Scorticata. Terminatur ipse curtilus a mane via publica, a medio die Gerlandi et heres sui, a sero de ipsa hereditate, a cercio terra Herondi et eres sui. Infra istas terminaciones, cum omnibus ad se pertinentibus, hoc sunt campis, pratis, et omnia quicquid ibi visi sumus habere, omnia et ex omnia donamus ad ipsa casa Dei, in perpetuum habendi, tenendi vel quicquid voluerint faciendi in omnipotentis Dei nomine habeant licentiam. Si quis autem heredum nostrorum, si nos ipsi aut ulla opposita persona, qui contra hanc donationis nostre cartulam venire aut calumniare presumpserit, non valeat vindicare quod reppetit, sed inferat cui litem intulerit auri uncias quinque coactus componat; et ut hec carta firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cavariaco publice. Ego Vuarnerius et mater mea Girberga fieri et firmare rogavimus. S. Bernardi. S. Nitardi. S. Constantii. S. Ardradi. S. Ermendrada. S. Unesta. S. Gerardi. S. Geidinus. S. Rodlannus. S. Bernardi. Facta carta in mense junio, regnante Rodulfo rege anno XXX. S. Rodulfi. S. Vuichardi. S. Stephani. S. Gerlandi presbiteri. Rodbertus monachus scripsit.
(Au dos:) Carta Vuarnerii et Girburge in fine Curte Placine.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung