CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2796     View  [Back]
Charta qua Jodzelinus dat monasterio Cluniacensi vineas in villa quæ vocatur Cucugnis.
Igitur ego, in Dei nomine, Jodzelinus, pro anime meæ redemptione, adhuc vivens, testantibus et auctoribus uxore mea Ingelburga et filio primo Attone et secundo Hugone, tercio Letaldo et quarto Jodzeranno, dono in pago Matisconensis, in villa que vocatur Cucugnis, ex hereditate mea, vineas et juxta de terra [una sextaria] ad plantandum, que sita sunt in Campo Ursino; de uno latus habet terram Roberti Bucardi, ex altero vineam Widonis de Rocha, de tercio vero latere rivus communis decurrit. Unde si quis futurus parens vel aliquis quicumque homo voluerit causari seu qualicunque modo contradicere, sciat se a Domino dampnandum cum Datan et Abiron. Insuper his componat centum solidos senioribus monachis, scilicet Cluniacensibus qui Deo deserviunt sub domno abbate Odilone in monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli. Quam donationem testantur parentes et amici mei vel filii quorum hec sunt nomina: S. Attonis primi filii, S. Hugonis secundi, S. Letaldi tercii. S. Gundoldrici, ipsorum avunculi. Regnante rege Rotberto anno plus quam XXXmo, notario Adraldo scribente.
(Au dos:) Jodzelinus in Cucugnis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung