CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2800     View  [Back]
«Preceptum Rotberti regis,» quo res monasterio Cluniacensi collatas confirmat et vetat ne quis in confinio monasterii castellum vel firmitatem ædificet.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Rotbertus, divina favente clementia, regni Francorum potenter tenens gubernacula, fidelibus nostris pacis concordiam. Preclarius et laudabilius, jocundiusque nichil esse omnino nostro corroboratur judicio, quam si regnum nostrum tali sub regimine disponatur, ut in disponendis causis una sit minorum ac majorum ratio æquitatis, sicut enim certum est, quia «Deus potentes non abicit,» quippe sine quo potestas non est, ita quoque liquet quod potentum opera interrogabit, et ob hoc sommopere nobis curandum est, ut cum prodesse vel obesse ipso disponente possumus, nostrum posse sub ejus nutu penitus subigentes, quod honori sanctę ejus æcclesię proficiat certatim faciamus: «In proximo est enim ut incipiat judicium a domo Dei, judicia autem ejus sicut multa abyssus.» Cum igitur ipse judex omnium in fine mundi advenerit, constipatus agminibus angelorum, regum ac principum, pusillorum et magnorum opera judicio justo ponderans, impios ac scelestos detrudet in gehennam, ita pios et bene meritos secum promovens collocabit ad patris dexteram. Hæc ergo et hujusce modi regalis nostra magnificentia alta consideratione discutiens et mente pertractans, omnibus sub regno nostro militantibus, presentibus et futuris, notum esse volumus, quod Cluniacense cœnobium per precepta regum et antecessorum nostrorum et per privilegia apostolica ab omni inquietudine vel dominatu omnium hominum est absolutum; ad cohibendam itaque insolentiam pravorum hominum, hoc eis iterato concedimus preceptum. In primis ego Rotbertus rex, duxque Heinricus, cum consensu nostrorum obtimatum, Deo prosperante, ut cunctis palam fiat liberalitas nostra erga locum ipsum et fratrum inibi degentium, precipimus itaque ut in confinio monasterii a civitate Cabilonensi et Maticensi, et Monte Algoio, et castro Chedrelensi, et Monte Sancti Vincentii, nullus homo aut princeps vel dux castellum construat, vel firmitatem ædificet. Quin etiam auctorizamus ac laudamus quicquid sive episcopus, sive comes, sive liber, sive servus, promiscui sexus atque gradus, ad altare eorum delegaverit, ut exturbatis et pulsis omnibus calumpniatoribus atque contradictoribus, firmum ratumque permaneat in perpetuum. Quod si quis nostro precepto non obaudierit, nos ipsi ultores erimus, a parte enim regni nostri adversarius est, qui Deo contrarius existit; ad quid etiam sceptra regalia dextris preferimus, si non etiam inimicos crucis Christi sanctam æcclesiam inpugnare molientes expugnamus? Prosequentes igitur eos, prosternamus ut victricia signa ex hostibus advenienti Christo reportemus. Ut autem hujus nostrę institutionis preceptum firmum obtineat vigorem, anulo nostro regali imprimi jussimus et caractere insigniri precepimus. Amen. S. Rotberti regis, qui hanc scribi jussit, scriptamque firmavit. S. Heinricique ducis, eorumque principum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung