CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2802     View  [Back]
Charta qua Teudza et filii ejus dant monasterio Cluniacensi res suas in monte Craiencsi et in villa Cuulatis.
Divina pietate largitum est homini, quatinus ex his quę possidet transitoriis, sine fine mansura valeat mercari. Quapropter noverint cuncti tam presentes quam futuri, quod ego Teudsa et fili me[i Warulfus et] Walterius, tacti amore Dei, simulque pertimescentes venturi diem judicii, quo reddetur cuique secundum quod gessit, tradimus Deo et sanctis ejus apostolis Petro ac Paulo cœnobioque Cluniacensi, aliquid ex rebus juris proprii quod nobis adjacet in pago Maticensi, quicquid scilicet habemus in Monte Craiencsi, et campum cum vinea in villa Cuulatis, ut inde faciant memorati habitatores loci a die presenti quod eis libuerit. Post nostrum vero discessum ab hac vita, concedimus illis Lętardi mansos cum omnibus ad se pertinentibus, in prefata villula, mansum quoque Segerandi, mansum Geraldi cum ipso et uxore sua atque infantibus suis, mansum Aduini, mansum Richerii, et vineam quam Benedictus facit, et quicquid ad predictos mansos aspicit, mansum etiam Gausberti, mansumque Lęotardi cum omnibus ad se pertinentiis. Hęc igitur omnia prefata Cluniacensi cœnobio tradimus lege predicta, cum omnibus quę pertinent ad ea, cum ingressibus et exitibus, cum pascuis et rivis, cum campis et vineis, cum pratis et silvis, ut teneant et possideant omnia habitatores sępedicti loci absque ullius contradictione hominis. Qui autem contradictor extiterit, non valeat vendicare quod repetit, sed sit dampnatus perpetui vinculo anathematis quandiu in hac sęvicia permanserit; et ut firmior habeatur, manibus propriis firmavimus testibusque roborandam tradimus. Sig. Teudse. [S. Warulfi.] S. Walterii. Actum publice Cluniaco, Rodberto regnante anno tricesimo secundo. Ego frater Warnerius rogatus scripsi vice cancellarii.
(Au dos:) Carta Teuze, Walterii et Warulfi in Cuulato.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung