CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2803     View  [Back]
Charta qua Rayna dat monasterio Cluniacensi diversas res in villa Maciacensi et in alio loco.
Consulens igitur Dei filius humani generis saluti, ait inter cętera salubria verba quę locutus est suis: «Date,» inquit, «elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis.» Quę profecto sententia tanto magis est custodienda quanto utique creditur vera. Hanc vocem audiens ego Rayna, trado Sancto Petro Cluniacensis cęnobii quandam vineam, cum terra simul conclusa ac mansione superposita, sitam in Maciacensi villa, in pago Matiscensi, in agro ipsius villę, terminatam ex tribus partibus ipsa hereditate, et via vicinabili a meridie. Dono et in alio loco unum campum vocatum Mossorium, terminatum a mane via publica, a meridie et occidente terra Sancti Vincentii, a septemtrione muro manu facto; partem quoque cymiterii, pro qua contra monachos Sancti Petri querelam habui. Pro quibus omnibus supradictis omni anno quamdiu vivero reddam in vestitura IIIIor sextaria vini et unum panis. Post meum vero discessum ad prefatum, nullo contradicente, perveniat locum. Si quis autem propinquus aut extraneus contradixerit, sit irretitus vinculo excommunicationis, nisi resipuerit. S. Aydoardi. S. Stephani, Umberti, Willelmi, Joceranni. S. Rayne, datricis hujus cartę. S. Artaldi, filii ejus. Actum Lordoni, regnante Rodberto rege anno XXXII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung